35 Cic. Phil. 2, 88–90

88Sed ad auspicia redeamus, de quibusquibus rebus D IdibusIdibus om. V Martiis fuit in senatu Caesar acturus. Quaero: tum tu quid egisses? Audiebam equidemquidem D te paratum venisse, quod me de ementitis auspiciis, quibus tamen parere necesse erat, putares esse dicturum. Sustulit illum diem fortuna rei publicaerei p. Vc: populi R. nst (peiore numero). Num etiam tuumtuum] tum V de auspiciis iudicium interitus Caesaris sustulit? Sed incidi in id tempus quod eis rebus in quas ingressa erat oratio praevertendumpraetereundum D est. Quae tua fuga, quae formido praeclaropraeclaro om. D illo die, quae propter conscientiam scelerum desperatio vitae, cum ex illa fuga beneficio eorum qui te, si sanus esses, salvum esse voluerunt, clam te domum recepisti! 89O mea frustra semper verissima auguria rerum futurarum! Dicebam illis in Capitolio liberatoribus nostris, cum me ad te ire vellent, ut ad defendendam rem publicam te adhortarer, quoad metueres, omnia te promissurum; simul ac timere desisses, similem te futurum tui. Itaque cum ceteri consulares irent, redirent, in sententia mansi: neque te illo die neque postero vidi neque ullam societatem optimis civibus cum importunissimo hoste foedere ullo confirmari posse credidi. Post diem tertium veni in aedem Telluris et quidem invitus, cum omnis aditus armati obsiderent. 90Qui tibi dies illeille dies, M. Antoni D, Antoni, fuit? Quamquam mihi inimicus subito exstitisti, tamen me tui miseret quod tibi invideris.