34 Cic. Phil. 2, 84–87

84 ↷Non dissimulat, patres conscripti: apparet esse commotum; sudat, pallet. Quidlibet, modo ne nauseetnauseet] nausiet codd: del. Cobet, faciat quod in porticu Minucia fecit. Quae potest esse turpitudinis tantae defensio? Cupio audire, ut videam ubi rhetoris sitsit om. D tanta merces, ubi campus Leontinus appareatubi ... appareat D: id est ubi ... appareat V: del. Campe (cf. Zielinski p. 213). 85Sedebat in rostris conlega tuus amictus toga purpurea, in sella aurea, coronatus. Escendisascendis D, accedis ad sellamita eras Lupercus ut te consulem esse meminisse deberesdiadema ostendis. Gemitus toto foro. Unde diadema? Non enim abiectum sustuleras, sed attuleras domo meditatum et cogitatum scelus. Tu diadema imponebas cum plangore populi; ille cum plausu reiciebatreiciebat Vn2s1: recipiebat cn1s2: accipiebat t. Tu ergo unus, scelerate, inventus es qui cum auctor regni esses, eumque quemeumque quem c: eum quem cett. collegam Vc: collegam regni nst conlegam habebas dominum habere velles, idem temptares quid populus Romanus ferre et pati posset. At etiam misericordiam captabas: 86supplex te ad pedes abiciebasabic. cn2t: obic. n1s: eic. V. Quid petens? ut servires? Tibi uni peteres qui ita a puero vixeras ut omnia paterere, ut facile serviresut facile servires del. Cobet; a nobis populoque Romano mandatum id certe non habebas. O praeclaram illam eloquentiam tuam, cum es nudus contionatus! Quid hoc turpius, quid foedius, quid suppliciis omnibus dignius? Num exspectas dum te stimulis fodiamusfodiamus Vc: fodiam nst? Haec te, si ullam partem habes sensus, lacerat, haec cruentat oratio. Vereor ne imminuam summorum virorum gloriam; dicam tamen dolore commotus. Quid indignius quam viverequid indignius quam vivere V: nonne indignus tu tueri D eum qui imposuerit diadema, cum omnes fateantur iure interfectum esse qui abiecerit? 87At etiam ascribi iussit in fastis ad Lupercalia: C. Caesari, dictatori perpetuo, M. AntoniumM. om. V consulem populi iussu regnum detulisse; Caesarem uti noluisse. Iam iam minime miror te otium perturbare; non modo urbem odisse sed etiam lucem; cum perditissimis latronibus non solum dede om. V die sed etiam in diem biberebibere Müller, alii (cf. § 104): vivere codd.. Ubi enim tu in pace consistes? qui locus tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti? Ideone L. Tarquinius exactusexactus est Madvig, Sp. Cassius, Sp. MaeliusSp. (ante Maelius) n2, ed. R: om. cett., M. Manlius necati ut multis post saeculis a M. Antonio, quod fas non est, rex Romae constitueretur?