33 Cic. Phil. 2, 82–84

82 ↷Ecce Dolabellae comitiorum dies. Sortitio praerogativae; quiescit. Renuntiatur: tacet. Prima classis vocaturvocatur] renuntiatur add. codd., del. Madvig, deinde itaita V: om. D ut adsolet suffragiasex ante suffrag. add. Niebuhr: equitum post suffrag. Mommsen, tum secunda classisclassis vocatur V, quae omnia sunt citius facta quam dixi. 83Confecto negotio bonus augur – C. LaeliumC. om. D diceres – „Alio dieinquit. O impudentiam singularem! Quid videras, quid senseras, quid audieras? Neque enim te de caelo servasse dixisti necnec enim D hodieneque hodie D dicis. Id igitur obvenit vitium quod tu iam Kalendis Ianuariis futurum esse provideras et tanto ante praedixeras. Ergo hercule magna, ut spero, tua potius quam rei publicae calamitate ementitus es auspicia; obstrinxisti religione populum RomanumP. R. religione D; augur auguri, consul consuli obnuntiastinuntiavisti D. Nolo plura, ne acta Dolabellae videar convellere, quae necesse est aliquando ad nostrum conlegium deferantur. Sed adrogantiam hominis insolentiamque cognoscite. 84Quam diu tu voles, vitiosus consul Dolabella; rursus, cum voles, salvis auspiciis creatus. Sisi Vc: sed nst nihil est, cum augur eis verbis nuntiat, quibus tu nuntiasti, confitere te, cumAlio diedixeris, sobrium non fuisse; sin est aliqua vis in istis verbis, ea quae sit auguraugur Vc: auguris nst a conlega requiro.

Sed ne forte ex multis rebus gestis M. Antoni rem unam pulcherrimam transiliat oratio, ad Lupercalia veniamus.