32 Cic. Phil. 2, 78–82

78 ↷C. CaesariC. om. D ex Hispania redeunti obviam longissime processisti. Celeriter istiisti et D, redisti, ut cognosceret te si minus fortem, at tamen strenuum. Factus es ei rursus nescio quo modo familiaris. Habebat hoc omnino Caesar: quem plane perditum aere alieno egentemque, si eundem nequam hominem audacemque cognoratcognoverat D, hunc in familiaritatem libentissime recipiebat. 79His igitur rebus praeclare commendatus iussus es renuntiari consul et quidem cum ipso. Nihil queror de Dolabella qui tum estest D impulsus, inductus, elusus. Qua in re quanta fuerit uterqueutriusque D vestrum perfidia in Dolabellamqui tum ... Dolabellam om. V1 quis ignorat? ille induxit ut peteretinduxit ut peteret om. V, promissum et receptum intervertit ad seque transtulit; tu eius perfidiae voluntatem tuam ascripsisti. Veniunt Kalendae Ianuariae; cogimur in senatum: invectus est copiosius multo in istum et paratius Dolabella quam nunc ego. 80Hic autem iratusiratus Vc: mihi iratus nst quae dixit, di boni! Primum cum Caesar ostendisset se, prius quam proficisceretur, Dolabellam consulem esse iussurumquem negantnegat V regem, qui et faceret semper eius modi aliquid et diceretsed cum Caesar ita dixisset, tum hic bonus augur eo se sacerdotio praeditum esse dixit ut comitia auspiciis vel impedire vel vitiare posset, idque se facturum esse adseveravit. In quo primum incredibilem stupiditatem hominis cognoscite. 81Quid enimenim est V? istud quod te sacerdoti iure facere posse dixisti, si augur non esses et consul esses, minus facere potuisses? Vide ne etiam facilius. Nos enim nuntiationem solum habemus, consules et reliqui magistratus etiam spectionemspectionem ct: spectationem V1: inspectionem cett.. Esto: hoc imperite; nec enim est ab homine numquam sobrio postulanda prudentia, sed videte impudentiam. Multis ante mensibus in senatu dixit sedixit se Vn2: dixisse cett. Dolabellae comitia aut prohibiturum auspiciis aut id facturum esse quod fecit. Quisquamne divinare potestposset V quid viti in auspiciis futurum sit, nisi qui de caelo servare constituit? quod neque licet comitiis per leges et si qui servavit non comitiis habitishabitis comitiis D: comitiis Cobet, sed prius quam habeantur, debet nuntiare. Verum implicata inscientiainscientia Vn: inscia c: inscitia st est (sed c) nec scit Vc: si nescit cett. impudentia est: nec scit quod augurem nec facit quod pudentem decet. 82Atqueatque D: itaque V ex illo die recordamini eius usque ad Idus Martias consulatum. Quis umquam apparitor tam humilis, tam abiectus? Nihil ipse poterat; omnia rogabat; caput in aversamadversam D lecticam inserensinferens D, beneficia quae venderetvenderet D: videret V a conlega petebat.