29 Cic. Phil. 2, 71–74

71Cui bellocur ei bello tum D cum propter timiditatem tuam tum propter libidines defuisti. Gustaras civilem sanguinem vel potius exsorbueras; fueras in acie Pharsalica antesignanus; L. Domitium, clarissimum et nobilissimum virum, occideras multosque praetereapraeterea om. D qui ee Vc: eo t: de ns proelio effugerant, quos Caesar, ut non nullos, fortasse servassetservasset Vns: -aret ct, crudelissime persecutus trucidaras. Quibus rebus tantistantis ac Schütz talibus gestis quid fuit causae cur in Africamquid ... Africam om. V Caesarem non sequerere, cum praesertim belli pars tanta restaretpraestaret V? Itaque quem locum apud ipsum Caesarem post eius ex Africa reditum obtinuisti? quo numero fuisti? Cuius tu imperatoris quaestor fueras, dictatoris magister equitum, belli princeps, crudelitatis auctor, praedae socius, testamentotestamento Vn: -menti cett., ut dicebasdicebat D ipse, filius, appellatus es de pecunia quam pro domo, pro hortis, pro sectione debebas. 72Primo respondisti plane ferociter et, ne omnia videar contra te, prope modum aequa et iusta dicebas:A me C. CaesarC. om. D pecuniam? cur potius quam ego ab illo? an sine me ille vicit? At neat ne V: ac ne t: anne cns potuit quidem. Ego ad illum belli civilis causam attuli; ego leges perniciosas rogaviego ... rogavi om. V (contra Nonium p. 383); ego arma contra consules imperatoresque populi Romani, contra senatum populumque Romanum, contra deos patrios arasque et focos, contra patriam tuli. Num sibi soli vicit? Quorum facinus est commune, cur non sit eorum praeda communis?“ Ius postulabas, sed quid ad rem? 73Plus ille poterat. Itaque excussisexclusis Manutius tuis vocibus et ad te et ad praedes tuos milites misit, cum repente a te praeclara illa tabula prolata estprolata est Halm: prolatas V: prolata D. Qui risus hominumhominum V: hominum de te erat D, tantam esse tabulam, tam varias, tam multas possessiones, ex quibus praeter partem Miseni nihil erat quod is qui auctionaretur posset suum dicere. Auctionis vero miserabilis aspectus: vestis Pompei non multa eaque maculosa; eiusdem quaedam argentea vasa conlisa, sordidata mancipia, ut doleremus quicquam esse ex illis reliquiisreliquis Vt: reliqui Pluygers quod videre possemus. 74Hanc tamen auctionem heredes L. Rubri decreto Caesaris prohibuerunt. Haerebat nebulo: quo se verteret non habebat. Quinquin V: quippe in D his ipsiseis ipsis coni. Halm temporibus domi Caesaris percussor ab isto missus deprehensus dicebatur esse cum sica: de quo Caesar in senatu aperte in te invehens questus est. Proficiscitur in Hispaniam Caesar paucis tibi ad solvendum propter inopiam tuam prorogatis diebus. Ne tum quidem sequeris. Tam bonus gladiator rudem tam citocito accepisti D? Hunc igitur quisquam qui in suis partibus, id est in suis fortunis, tam timidus fueritfuerat V pertimescat?