28 Cic. Phil. 2, 68–70

68 ↷An tu illa in vestibuloin vestibulo Muretus: in vestibuloa V: vestibula D rostrarostra Orelli: rostra (-an V) spolia codd.: rostra an (vel ac) spolia Graevius cum aspexisti, domum tuam te introire putasfort. putas introire (numeri gratia)? Fieri non potest. Quamvis enim sine mente, sine sensu sis, ut es, tamen et te et tuaet te et tua] te (mg. add.) et ei tua V et tuos nosti. Nec vero te umquam neque vigilantem neque in somnis credo posse mente consistere. Necesse est, quamvis sis, ut es, violentusvinolentus n2t et furens, cum tibi obiecta sit species singularis viri, perterritum te de somno excitari, furere etiam saepe vigilantem. 69Me quidem miseret parietum ipsorum atque tectorum. Quid enim umquam domus illa viderat nisi pudicum, quidquid om. D nisi ex optimo more et sanctissima disciplina? Fuit enim ille vir, patres conscripti, sicuti scitis, cum foris clarus tum domi admirandus, neque rebus externis magis laudandus quam institutis domesticis. Huius in sedibusin aedibus Vrsinus pro cubiculis stabula, pro conclavibus popinaeconclavibus popinae Halm: conclavibus popinae triclinis V: tricliniis popinae D sunt. Etsi iam negat. Nolite quaerere; frugi factus est: illam suamillam suam codd. (minimam sup. lin. in h add. m. 1): illam mimam Halm: mimulam suam Cornelissen suas res sibi habere iussit, ex duodecim tabulis clavisclavis Vc: clausa cett. ademit, exegit. Quam porro spectatus civis, quam probatus! Cuius ex omni vita nihil est honestius quam quod cumcum Vc: om. nst mima fecit divortium. 70At quam crebro usurpat:et consul et Antonius!“ Hoc est dicere, et consul et impudicissimus, et consul et homohomi V: omnium Nohl nequissimus. Quid est enimest enim Vc: est t: enim est ns aliud Antonius? Nam si dignitas significaretur in nomine, dixisset, credo, aliquando avus tuus se etse et V: se D consulem et Antonium. Numquam dixitnumquam dixit D: numquid V: numquid dixit Muretus. Dixisset etiam conlega meus, patruus tuus, nisi si tu es solus Antonius. Sed omitto ea peccata quae non sunt earum partium propria quibus tu rem publicam vexavisti: ad ipsas tuas partis redeo, id est ad civile bellum, quod natum, conflatum, susceptum opera tua est.