27 Cic. Phil. 2, 65–68

65 ↷In eius igitur viriviri om. D copias cum se subito ingurgitasset, exsultabat gaudio persona de mimo, modo egens, repente dives. Sed, ut est apud poetam nescio quemmale parta male dilabuntur.“ 66Incredibile ac simile portenti est quonam modo illa tam multa quam paucis non dico mensibus sed diebus effuderit. Maximus vini numerus fuit, permagnum optimi pondus argenti, pretiosa vestis, multa et lauta supellex et magnifica multis locis, non illa quidem luxuriosi hominis, sed tamen abundantis. Horum paucis diebus nihil erat. Quae Charybdis tam voraxtam vorax, tam inexplebilis Cus.? 67CharybdinCharybdin Quintil. viii. 6. 70: Charybdim V: Caribdin D dico? quae si fuitanimal unum fuit V, Seneca Suasor. vi. 5: anim. fuit unum Servius ad Aen. iii. 420: fuit anim. unum cns, Quintil.: fuit unum anim t, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam cito absorbere potuisse. Nihil erat clausum, nihil obsignatum, nihil scriptum. Apothecae totae nequissimis hominibus condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae; domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam saepeipse Dnon enim semper iste felixdamna aleatoria; conchyliatis Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos stratosstratos lectos Quintil. viii. 4. 25 videres. Quam ob rem desinite mirari haec tam celeriter esse consumpta. Non modo unius patrimonium quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter tanta nequitia devorare potuisset. At idem aedis etiam et hortos. 68O audaciam immanem! tu etiametiam om. D ingredi illam domum ausus es, tu illud sanctissimum limen intrare, tu illarum aedium dis penatibus os impurissimumimportunissimum D ostendere? Quam domum aliquamdiu nemo aspicere poterat, nemo sine lacrimis praeterire, hac te in domo tam diu deversaridiversari D non pudet? in qua, quamvis nihil sapias, tamen nihil tibi potest esse iucundum.