26 Cic. Phil. 2, 64–65

64Caesar AlexandreaAlexandriam D se recepit, felix, ut sibi quidem videbatur, mea autem sententia, qui rei publicae sit infelixinfelix D: hostis V, felix esse nemo potest. Hasta posita pro aede Iovis Statoris bona Cn. PompeiCn. Pompei Faernus: subiecta Cn. Pompei codd.miserum me! consumptis enim lacrimis tamen infixus animo haeretanimo haeret D: haberet animo V: haeret animo Faernus: pectori haeret Quintil. ix. 2. 26 dolorbona, inquam, Cn. Pompei MagniMagni om. Quintil. voci acerbissimaeacerbissimae voci Quintil. subiecta praeconis. Una in illa re servitutis oblita civitas ingemuit servientibusque animis, cum omnia metu tenerenturcum ... tenerentur om. D, gemitus tamen populi Romani liber fuit. Exspectantibus omnibus quisnam esset tam impius, tam demens, tam dis hominibusque hostis qui ad illud scelus sectionis auderet accedere, inventus est nemo praeter Antonium, praesertim cum tot essent circum hastam illam qui alia omnia auderent: unus inventus est qui id auderet quod omnium fugisset et reformidasset audacia. Tantus igitur te stupor oppressit vel, 65ut verius dicam, tantus furor ut primum, cum sector sis isto loco natus, deinde cum Pompei sector, non te exsecratumexsecrandum D populo Romano, non detestabilem, nonnon post deos om. cns, ed. R omnis tibi deos, non omnis homines et esseet esse D: esse V inimicos et futuros scias? At quam insolenter statim helluo invasit in eius viri fortunas cuius virtute terribilior erat populus Romanus exteris gentibus, iustitia carior!