25 Cic. Phil. 2, 61–63

61Venisti Brundisium, in sinum quidem et in complexum tuae mimulae. Quid est? num mentior? Quam miserum est id negare non posse quod sit turpissimum confiteri! Si te municipiorum nonnon om. V pudebat, ne veterani quidem exercitus? Quis enim miles fuit qui Brundisi illam non viderit? quis qui nescierit venisse eam tibi tot dierum viamviam D: via V: iter obviam Müller gratulatum? quis qui non indoluerit tam sero se quam nequamquam nequam V: quem D hominem secutus esset cognoscere? 62Italiae rursus percursatio eadem comite mima; in oppida militum crudelis et misera deductio; in urbe auri, argenti maximeque vini foeda direptio. Accessit ut Caesare ignaro, cum esset ille Alexandreae, beneficio amicorum eius magister equitum constitueretur. Tum existimavit se suo iure cum Hippia vivere et equos vectigalis Sergio mimo tradere; tum sibi non hanc quam nunc male tuetur, sed M. Pisonis domum ubi habitaret legerattum ... legerat om. D. Quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? Cogebat egestas; quo se verteret non habebat: nondum ei tanta a L. Rubrio, non a L. Turselio hereditas venerat; nondum in Cn. PompeiCn. om. V locum multorumque aliorum qui aberant repentinus heresherus Jeep successerat. Eraterat ei ns vivendum latronum ritu, ut tantum haberet, quantum rapere potuisset.

63Sed haec quae robustioris improbitatis sunt, omittamus: loquamur potius de nequissimo genere levitatis. Tu istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate tantum vini in Hippiae nuptiis exhauseras ut tibi necesse esset in populi Romani conspectu vomere postridie. O rem non modo visu foedam sed etiam auditu! Si inter cenam in ipsis tuis immanibus illis poculiset in illis imm. poc. tuis Quintil. viii. 4. 10: atque in ipsis tuis imm. poc. Arusian. K. vii. p. 482 hoc tibi accidisset, quis non turpe duceretduceret Quintil. viii. 4. 10, ix. 4. 107: diceret codd.? In coetu vero populi RomaniRomani om. D negotium publicum gerensgerens n2 et Quintil. viii. 4. 8, xi. 3. 39: gens V: regens cett., magister equitum, cui ructare turpe esset, is vomens frustis esculentis vinum redolentibus gremium suum et totum tribunal implevit. Sed haec ipse fatetur esse in suis sordibus: veniamus ad splendidasplendidiora V (malo numero).