23 Cic. Phil. 2, 56–57
56Restituebatrestituerat V multos calamitosos: in eis patrui nulla mentio. Si severus, cur non in omnis? si misericors, cur non in suos? Sed omitto ceteros: Licinium LenticulamLenticulam ns (Λεντίκουλον nominat Dio Cassius xlv. 47): Denticulam Vct: Denticulum Bücheler de alea condemnatum, conlusorem suum, restituit, quasi vero ludere cum condemnato non liceret, sedsed codd.: scilicet Koch ut quod in alea perdiderat beneficio legis dissolveret. Quam attulisti rationem populo Romano cur eum restitui oporteret? Absentem, credo, in reos relatum; rem indicta causa iudicatam; nullum fuisse de alea lege iudicium; vi oppressum et armis; postremo, quod de patruo tuo dicebatur, pecunia iudicium esse corruptum? Nihil horum. At vir bonus et re publica dignus. Nihil id quidem ad rem; egoet ego D tamen, quoniam condemnatum esse pro nihilo est, si ita essetest si ita esset D: si ita V: est ita Halm, ignoscerem. Hominem omnium nequissimum qui non dubitaret vel in foro alea ludere, lege quae est de alea condemnatum qui in integrum restituit, is non apertissime studium suum ipse profitetur? 57In eodem vero tribunatu, cum Caesar in Hispaniam proficiscens huic conculcandam Italiam tradidisset, quae fuit eius peragratio itinerum, lustratio municipiorum! Scio me in rebus celebratissimis omnium sermone versari, eaque quae dico dicturusque sum notiora esse omnibus qui in Italia tum fuerunt quam mihi qui non fui: notabo tamen singulas res, etsi nullo modo poterit oratio mea satis facere vestrae scientiae. Etenim quod umquam in terris tantum flagitium exstitisse auditum est, tantam turpitudinem, tantum dedecus?