21 Cic. Phil. 2, 50–53

50 ↷Accipite nunc, quaeso, non ea quae ipse in se atque in domesticum decusdecus Madvig: dedecus codd. impure et intemperanter, sed quae in nos fortunasque nostras, id est in universam rem publicam, impie ac nefarie fecerit. Ab huius enim scelere omnium malorum principium natum reperietis. 51Nam cum L. Lentulo C. Marcello consulibus Kalendis Ianuariis labentemlabentem Vnt: labantem cs et prope cadentem rem publicam fulcire cuperetis ipsique C. Caesari, si sana mente esset, consulere velletis, tum iste venditum atque emancipatum tribunatum consiliis vestris opposuit cervicesque suas ei subiecit securi qua multi minoribus in peccatis occiderunt. In tein te Vc: in mente t: in te autem ns, M. Antoni, id decrevit senatus et quidem incolumis, nondum tot luminibuslumibibus Vc: luminaribus nst exstinctis quod in hostem togatum decerni est solitum more maiorum. Et tu apud patres conscriptos contra me dicere ausus es, cum ab hoc ordine ego conservator essem, tu hostis rei publicae iudicatus? Commemoratio illius tui sceleris intermissa est, non memoria deleta. Dum genus hominum, dum populi Romani nomen exstabitquod quidem erit, si per tepro te V licebitlicuerit D, sempiternumtua illa pestifera intercessio nominabitur. 52Quid cupide a senatu, quid temere fiebat, cum tu unus adulescens universum ordinem decernere de salute rei publicae prohibuisti, neque semelneque id semel D, sed saepius, neque tu tecum de senatus auctoritate agi passus es? quid autem agebatur nisi ne delerideleri cn1s: -ere Vn2t et evertievertere D rem publicam funditus velles, cum te neque principes civitatis rogando neque maiores natu monendoneque ... monendo om. V neque frequens senatus agendo de vendita atque addicta sententia movere potuitpotuit] potuisset Madvig. qui supra velles? Cum (ita ns) scribit? Tum illud multis rebus ante temptatis necessario tibi volnus inflictum estest om. D quod paucis ante te, quorum incolumis fuit nemo: 53tum contra te dedit arma hic ordo consulibus reliquisque imperiis et potestatibus: quae non effugisses, nisi te ad arma Caesaris contulisses.