20 Cic. Phil. 2, 49–50

49Venis evenis e Halm: venisse Vct: venisti (in add. n) ns GalliaGalliam D ad quaesturam petendam. Aude dicere te prius ad parentemparentem Vct: patrem ns tuamtuam Manutius: tuum codd.: tum Frotscher venisse quam ad me. Acceperam iam ante Caesaris litteras ut mihi satis fieri paterer a te: itaque ne loqui quidem sum te passus de gratia. Postea sum cultuspostea sum cultus Muretus: potense sum cultus V: postea cultus sum c: postea custoditus sum nt a te, tu a me observatusobservatus D: ovatus V in petitione quaesturae; quo quidem tempore P. Clodium approbante populo Romano in foro es conatus occidere, cumque eam rem tua sponte conarere, non impulsu meo, tamen ita praedicabas, te non existimare, nisi illum interfecisses, umquam mihi pro tuis in me iniuriis satis esse facturum. In quo demiror cur Milonem impulsu meo rem illam egisse dicas, cum te ultro mihi idem illud deferentem numquam sim adhortatus. Quamquamquamquam codd.: quoniam Manutius, si in eo perseverares, ad tuam gloriam rem illam referri malebamrem ... malebam om. V quam ad meam gratiam. 50Quaestor es factus: deinde continuo sine senatus consulto, sine sorte, sine lege ad Caesarem cucurristi. Id enim unum in terris egestatis, aeris alieni, nequitiae perditis vitae rationibus perfugium esse ducebas. Ibi te cum et illius largitionibus et tuis rapinis explevisses, si hoc est explere, expilareexpilare supplevi (cf. Rull. ii. 98, Pis. 52): devorare aut haurire suppl. Faernus quodquod] cum Ernesti statim effundas, advolastiadvolas D egens ad tribunatum, ut in eo magistratu, si posses, viri tui similis esses.