18 Cic. Phil. 2, 44–46
44Visne igitur te inspiciamus a puero? Sic opinor; a principio ordiamur. Tenesnetenes V1 memoria praetextatum te decoxisse? „Patris“ inquies „ista culpa est.“ Concedo. Etenim est pietatis plena defensio. Illud tamen audaciae tuae quod sedisti in quattuordecim ordinibus, cum esset lege Roscia decoctoribus certus locus constitutusconstitutus om. V1, quamvis quis fortunae vitio, non suo decoxisset. Sumpsisti virilemvirilem togam D, quam statim muliebrem togamtogam V: stolam D reddidisti. Primo volgare scortum; certa flagiti merces nec ea parva; sed cito Curio intervenit qui te a meretricio quaestu abduxit et, tamquam stolam dedisset, in matrimonio stabili et certoet certo et V1: et certo te coni. Halm conlocavitlocavit D. 45Nemo umquam puer emptus libidinis causa tam fuit in domini potestate quam tu in Curionis. Quotiens te pater eius domudomo D sua eiecit, quotiens custodes posuit ne limen intrares? cum tu tamen nocte socia, hortante libidine, cogente mercede, per tegulas demittereredemitt. Ferrarius: dimitt. codd.. Quae flagitia domus illa diutius ferre non potuit. Scisne me de rebus mihi notissimis dicere? Recordare tempus illud cum pater Curio maerens iacebat in lecto; filius se ad pedes meos prosternens, lacrimans, te mihi commendabat; orabat ut sese Vn2: te cett. contra suum patrem, si sestertium sexagiens peteret, defenderem; tantum enim se pro te intercessisse dicebat. Ipse autem amore ardens confirmabatconfirmauiat V: confirmavit Halm, quod desiderium tui discidi ferre non posset, se in exsilium iturumesse iturum D tanta D. 46Quo tempore ego quanta mala florentissimae familiae sedavi vel potius sustuli! Patri persuasi ut aes alienum fili dissolveret; redimeret adulescentem, summa spe et animi et ingeni praeditum, rei familiaris facultatibus eumque non modo tuaeumque a tua non modo D familiaritate sed etiam congressione patrio iure et potestate prohiberet. Haec tu cum per me acta meminisses, nisi illis quos videmus gladiis confideres, maledictis me provocare ausus esses?