17 Cic. Phil. 2, 42–43

42 ↷Haec ut conligeres, homo amentissime, tot dies in aliena villa declamasti? quamquam tu quidem, ut tui familiarissimi dictitant, vini exhalandi, non ingeni acuendiingenii acuendi D: ingeniendi V: ingenii augendi Stangl causa declamitasdeclamas V (peiore numero). Atat Vt: et c: tu ns vero adhibes ioci causa magistrum suffragio tuo et compotorum tuorum rhetorem, cui concessisti ut in te quae vellet diceret, salsum omnino hominem, sed materia facilisfacilis D et Sueton. de Rhet. 5: facilis est V in te et in tuos dicta dicere. Vide autem quid intersitvide autem quid intersit V: vide quid s2: om. cett. inter te et avum tuumtuum] tum tuum V (cf. §§ 49, 88): tuum intersit nst: tuum quid intersit c. Ille sensimsensim om. V dicebat quod causae prodesset; tu cursim dicis aliena. 43At quanta merces rhetori data est! Auditeaudite semel habet Suetonius, audite, patres conscripti, et cognoscite rei publicae volnera. Duo milia iugerum campi Leontini Sex. Clodio rhetori adsignasti et quidem immunia, ut populi Romanipopuli Romani V: pro D: om. Suet. tanta mercede nihil sapere disceres. Num etiam hoc, homo audacissime, ex Caesaris commentariis? Sed dicam alio loco et de Leontino agro et de Campano, quos iste agros ereptos rei publicae turpissimis possessoribus inquinavit. Iam enim, quoniam criminibus eius satis respondi, de ipso emendatore et correctore nostro quaedam dicenda sunt. Nec enim omnia effundam, ut, si saepius decertandum sit, ut erit, semper novus veniam: quam facultatem mihi multitudo istius vitiorum peccatorumque largitur.