13 Cic. Phil. 2, 31–33
31Attende enimenim om. Cus. paulisper cogitationemque sobrii hominis punctumper punctum Cus. temporis suscipe. Ego qui sum illorum, ut ipse fateor, familiaris, ut aut a Vns: aut ut a ct te arguor, socius, nego quicquam esse medium: confiteor eos, nisi liberatores populi Romani conservatoresque rei publicae sint, plus quam sicarios, plus quam homicidas, plus etiam quam parricidas esse, si quidem est atrocius patriae parentem quam suum occidere. Tu homo sapiens et considerate, quid dicis? si parricidasparricidae D, cur honoris causa a te sunt et in hoc ordine et apud populum Romanum semper appellati? cur M. Brutus referente tete referente D legibus est solutus, si ab urbe plus quam decem dies afuisset? cur ludi Apollinares incredibili M. Bruti honore celebrati? cur provinciae Bruto, CassioCassio et Bruto D datae, cur quaestores additi, cur legatorum numerus auctus? Atquiatqui O. Jahn: atque codd. haec acta per te. Non igitur homicidashomicidae D. Sequitur ut liberatores tuo iudicioiudicio sint D, quando quidem tertium nihil potest esse. 32Quid est? num conturbo te? Non enim fortasse satis quae diiunctiusdistinctius nst: om. c dicuntur intellegis. Sed tamen haec summa estest summa D conclusionis meae: quoniam scelere a te liberati sunt, ab eodemeodem te D dignissimos iudicatos Vc: -simi iudicantur t: -simi iudicati (-andi n2) ns amplissimis praemiis dignissimos iudicatos. Itaque iam retexo orationem meam. Scribam ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerentquaerent Vc: quaerenti nst sitne verum, ne cui negent. Etenim vereor ne aut celatum me illis ipsisab ipsis illis D non honestum aut invitatum refugisse mihi sit turpissimum. Quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter! non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta maior; quae gloriosior, quae commendatior hominumerit hominum D memoriae sempiternae? In huius me tu consili societatem tamquam in equum Troianum cum principibus includis? 33Non recuso; ago etiam gratias, quoquo animo facis. Tanta enim res est ut invidiam istam quam tu in me vis concitare cum laude non comparem. Quid enim beatius illis quos tu expulsos a te praedicas et relegatos? qui locus est aut tam desertus aut tam inhumanus qui illos, cumcum ed. Crat. (in mg.): quo codd.: quoquo Angelius accesserint, non adfari atque appetere videatur? qui homines tam agrestes qui se, cum eos aspexerint, non maximum cepisse vitae fructum putent? quae vero tam immemor posteritas, quae tam ingratae litterae reperientur quae eorum gloriam non immortalitatis memoria prosequantur? Tu vero ascribe me talem in numerum.