12 Cic. Phil. 2, 28–30
28At quem ad modum me coarguerit homo acutus recordamini. „Caesare interfecto“ inquit „statim cruentum alte extollens Brutus pugionem Ciceronem nominatim exclamavit atque ei recuperatam libertatem est gratulatus.“ Cur mihi potissimum? quiaquia Graevius: qui codd.: quod Ferrarius sciebam? Vide ne illa causa fuerit appellandi meimei V: me D quod, cum rem gessisset consimilem rebus eis quas ipse gesseram, me potissimum testatus est se aemulum mearum laudumlaudium V exstitisse. 29Tu autem, omnium stultissime, nonnon] illud non Cus. intellegis, si, id quod me arguis, voluisse interfici Caesarem crimen sit, etiam laetatum esse morte Caesaris crimen esse? Quid enim interest inter suasorem facti et probatorem? aut quid refert utrum voluerim fieri an gaudeam factum? Ecquis est igitur exceptis eis quite excepto is qui D: te excepto et iis qui Gruter illum regnare gaudebantgaudebat D qui illud aut fieri noluerit aut factum improbaritimprobavit V? Omnes ergoergo V: enim D in culpa. Etenim omnes boni, quantum in ipsis fuit, Caesarem occiderunt: aliis consilium, aliis animus, aliis occasio defuit; voluntas nemini. 30Sed stuporem hominis vel dicam pecudis attendite. Sic enim dixit: „BrutusM. Brutus D, quem ego honoris causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit: ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.“ Ergo ego sceleratus appellor a tea te D: ante V: abs te coni. Halm quem tu suspicatum aliquid suspicaris; illeille (vel is) del. Gruter qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te honoris causa nominatur? Esto; sit in verbis tuis hic stupor: quanto in rebus sententiisque maior? Constitue hoc, consul, aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni, reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam, inquam, et exhala. An faces admovendae sunt quaequae te V2D excitent tantae causae indormientem? Numquamne intelleges statuendum tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaenehomicidaene c: -ne om. Vt (-e rei ns) sint an vindices libertatis?