10 Cic. Phil. 2, 23–24

23 ↷Ego M. Bibulo, praestantissimo civicivi (cui t) D: cive V, consule nihil praetermisi, quantum facere enitiqueenitique Vc: innitique nst potui, quin Pompeium a Caesaris coniunctione avocarem. In quo Caesar felicior fuit. Ipse enim Pompeium a mea familiaritate diiunxitdisiunxit D. Postea vero quam se totum Pompeius Caesari tradidit, quid ego illum ab eo distrahere conarer? Stulti erat sperare, suadere impudentis. 24Duo tamen tempora inciderunt quibus aliquid contra Caesarem Pompeio suaserim. Ea velim reprehendas, si potes: unum ne quinquenni imperium Caesari prorogaret, alterum ne pateretur ferrifieri D ut absentis eius ratio haberetur. Quorum si utrumvis persuasissem, in has miserias numquam incidissemus. Atque idem ego, cum iam opes omnisomnes opes D et suas et populi Romani Pompeius ad Caesarem detulisset, seroque ea sentire coepisset quae multo ante provideram, inferrique patriae bellum viderem nefariumnefarium viderem D, pacis, concordiae, compositionis auctor esse nonnon om. D destiti, meaque illa vox est nota multis:Utinam, Cn. PompeiCn. Pompei D et Priscian. K. ii. pp. 395, 407: Pompei V, cum C. CaesareC. Caesare D et Priscian.: Caesare V societatem aut numquam coisses aut numquam diremisses! Fuit alterum gravitatis, alterumgravitatis alterum om. V1 prudentiae tuae.“ Haec mea, M. Antoni, semper et de Pompeio et de re publica consilia fuerunt. Quae si valuissent, res publica staret, tu tuis flagitiis, egestate, infamia concidisses.