9 Cic. Phil. 14, 24–26
24 ↷Quod ergo ille re, id ego etiam verbo, cum imperatores eos appello: hoc ipso nomine et eos qui iam devicti sunt et eos qui supersunt hostis iudicoiudico] cum victores appello imperatores add. codd., del. P. Laetus. 25Quo modo enim potius Pansam appellem, etsi habet honoris nomen amplissimi; quo Hirtium? Est ille quidem consul, sed alterum nomen benefici populi Romani est, alterum virtutis atque victoriae. Quid? Caesarem, deorum beneficio rei publicae procreatum, dubitemne appellare imperatorem? qui primus Antoni immanem et foedam crudelitatem non solum a iugulis nostris sed etiam a membris et visceribus avertitavertit] hic deficit t. Unius autem diei quotquot] quae s et quantae virtutes, di immortales, fuerunt! 26Princeps enim omnium Pansa proeli faciendi et cum Antonio confligendi fuit; dignus imperator legione Martia, digna legio imperatore. Cuius si acerrimum impetum cohibere Pansa potuisset, uno proelio confecta res esset. Sed cum libertatis avida legio effrenatius in aciem hostium inrupisset ipseque in primis Pansa pugnaret, duobus periculosis volneribus acceptis sublatus e proelio rei publicae vitam reservavit. Ego vero hunc non solum imperatorem sed etiam clarissimum imperatorem iudico qui, cum aut morte aut victoria se satis facturum rei publicae spopondisset, alterum fecit, alterius di immortales omen avertant!