8 Cic. Phil. 14, 21–24
21 ↷Sed quod tum non licuit, patres conscripti, id hoc tempore non solum licet verum etiam necesse est, eos qui re sunt hostes verbis notariverbis notari del. Pluygers, sententiis nostris hostis iudicari. Antea cum hostem acac t: aut cett. bellum nominassem, 22semel et saepius sententiam meam de numero sententiarum sustulerunt: quod in hac causa iam fieri non potest. Ex litteris enim C. Pansae A. Hirti consulum, C. Caesaris pro praetore, de honore dis immortalibus habendo sententias dicimusdicimus bt: diximus cett.. Supplicationem modo qui decrevit, idem imprudens hostis iudicavit; numquam enim in civili bello supplicatio decreta est. Decretam dicodecreta dico o, Faernus? 23ne victoris quidem litteris postulata est. Civile bellum consul Sulla gessit, legionibus in urbem adductis quos voluit expulit, quos potuit occidit: supplicationisde (om. s) supplicationibus os mentio nulla. Grave bellum Octavianum insecutum est: supplicatio CinnaeCinnae om. s: del. Madvig nulla victorivictori t: victoris cett.. Cinnae victoriam imperator ultus est Sulla: nulla supplicatio decreta a senatu. Ad te ipsum, P. Servili, numServili num b, Ferrarius: Servili o: Servilium cett. misit ullas conlega litteras de illa calamitosissima pugna Pharsalia? num te de supplicatione voluit referre? Profecto noluit. At misit postea de Alexandrea, de Pharnace: Pharsaliae vero pugnae ne triumphum quidem egit. Eos enim civis pugna illa sustulerat quibus non modo vivis sed etiam victoribus incolumis et florens civitas esse posset. 24Quod idem contigerat superioribus bellis civilibus. Nam mihi consuli supplicatio nullis armis sumptis non ob caedem hostium, sed ob conservationem civium novo et inaudito genere decreta est. Quam ob rem aut supplicatio re publica pulcherrime gestare p. pulch. gesta t: ob r. p. pulch. gestas (actam o) cett. postulantibus nostris imperatoribus deneganda est, quod praeter A. GabiniumA t: ea b: om. cett. contigit nemini, aut supplicatione decernenda hostis eos de quibus decernitis iudicetis necesse est.