7 Cic. Phil. 14, 17–21

17 ↷Utinam quidem illi principes viverent qui me post meum consulatum, cum eis ipse cederem, principem non inviti videbant! Hoc vero tempore in tanta inopia constantium et fortium consularium quo me dolore adfici creditis, cum alios male sentire, alios nihil omnino curare videam, alios parum constanter in suscepta causa permanere sententiamque suam non semper utilitate rei publicae, sed tumtum (cum Naugerius (1)) spe tum Halm Naugerium secutus: tum spectum t: conspecto (-tu h) cett. spe tum timore moderari? 18Quod si quis de contentione principatus laborat, quae nulla esse debet, stultissime facit, si vitiis cum virtute contendit; ut enim cursu cursus, sic in viris fortibus virtus virtute superatur. Tu, si ego de re publica optime sentiam, ut me vincas, ipse pessime senties? autaut] nam t: fort. num bonorum ad me t, si ad me bonorum concursum fieri videbis, ad te improbos invitabis? Nollem, primum rei publicae causa, deinde etiam dignitatis tuae. Sed si principatus ageretur, quem numquam expetivi, quid tandem mihi essetesset om. t optatius? Ego enim malis sententiis vinci non possum, bonis forsitan possim et libenter. 19Haec populum Romanum videre, animadvertere, iudicare quidam moleste ferunt. Poteratne fieri ut non proindeproinde t: perinde cett. homines dede suppl. Ferrarius quoque ut quisque mereretur iudicarent? Ut enim de universo senatu populus Romanus verissime iudicat nullis rei publicae temporibus hunc ordinem firmiorem aut fortiorem fuisse, sic de uno quoque nostrum et maxime qui hoc loco sententias dicimus sciscitantur omnes, avent audire quid quisque senserit: ita de quoquediu quoque s: de uno quoque hv ut quemque meritum arbitrantur existimant. 20Memoria tenent me ante diem XIIIxiii Budaeus: xiiii codd.. Kalendas Ianuarias principem revocandae libertatis fuisse; me ex Kalendis Ianuariis ad hanc horam invigilasse rei publicae; meam domum measque auris dies noctesquenoctesque t: et noctes cett. omnium praeceptis monitisque patuisse; meis litteris, meis nuntiis, meis cohortationibus omnis qui ubique essent ad patriae praesidium excitatos; meis sententiis a Kalendis Ianuariis numquam legatos ad Antonium; semper illum hostem, semper hoc bellum, ut ego qui omni tempore verae pacis auctor fuissem huic essem nomini pestiferae pacis inimicus; idem P. 21VentidiumP. Ferrarius: r. tv: om. bhos, cum alii praetoremcum alii praetorem Garatoni: cum alii p.r. t.r. volusenum b: cum aliis tr. pl. volusenum ot (voluisse nũ o): cum aliis tr. pl. voluisse unum s: cum alii tr. pl. voluissent (vocavissent π) num vπ: volusenum vel voluisse nũ. (unũ) voc. voluissent (l. 20) διττογραφίαν puto, ego semper hostem. Has in sententias meas si consulesconsules Manutius: gg. t: coss. designati (desigg. s) cett. discessionem facere voluissent, omnibus istis latronibus auctoritate ipsa senatus iam pridem de manibus arma cecidissent.