5 Cic. Phil. 14, 12–14

12Anan b, Muretus: at cett. si quis Hispanorum aut Gallorum aut Threcum mille aut duo milia occidisset, illumillum o: unum hst: om. b: eum Muretus hac consuetudine quae increbruit imperatorem appellaret senatus: tot legionibus caesis, tanta multitudine hostium interfectaita, inquamita inquam Manutius: dico inquam os: dico ita inquam bhtv: hostium dico? Ita inquam duo codd. (?) Vrsini, hostium, quamvis hoc isti hostes domestici nolintclarissimis ducibus supplicationum honoremsupplicationum honorem b, Ferrarius: -onem honorum os: -onem bonorum tv tribuemus, imperatorium nomen adimemus? Quanto enim honore, laetitia, gratulatione in hoc templum ingredi debent illi ipsi huius urbis liberatores, cum hesterno die propter eorum res gestas me ovantem et prope triumphantem populus Romanus in Capitolium domo tulerit, domum inde reduxerit? 13Is enim demum est mea quidem sententia iustus triumphus ac verus, cum bene de re publica meritis testimonium a consensu civitatis datur. Nam sive in communi gaudio populi Romani uni gratulabantur, magnum iudicium, sive uniuni om. s, Ferrarius gratias agebant, eo maius, sive utrumque, nihil magnificentius cogitaricogitari bos: excog. htv potest.

Tu igitur ipse de te? dixerit quispiam. Equidem invitus, sed iniuriae dolor facit me praeter consuetudinem gloriosum. Nonne satis est ab hominibus virtutis ignaris gratiam bene merentibus non referri? etiam in eos qui omnis suas curas in rei publicae salute defigunt, crimen et invidia quaereturcrimen et invidia quaeretur scripsi: impetus crimen queretur t: in peius (impetus b) crimen invidia quereretur (queretur b) cett.: crimen invidiaque quaeretur Faernus: impetus crimenque quaer. Madvig (varia lectio in peius = impetus e § 15 huc illata turbas dedit, cf. ii. 104, 106)? Scitis enim per hos dies creberrimum fuisse sermonem, 14me ParilibusParilibus t: per Idus Quint. bhov, qui dies hodie est, cum fascibus descensurum. In aliquem credo hoc gladiatorem aut latronem aut Catilinam esse conlatumconlatum Halm: consultum hosv: consulatum (-sult- b) bt, non in eum qui ne quid tale in re publica fieri posset effecerit. An veroan vero scripsi: an ut (i. e. ũ pro ů) codd.: an Faernus ego qui Catilinam haec molientem sustulerim, everterim, adflixerim, ipse exstiterimexsisterem Manutius repente Catilina? Quibus auspiciis istos fascis augur acciperem, quatenus haberem, cui traderem? Quemquamnequaequam bs: quamquam nec cett.: corr. Ferrarius fuisse tam sceleratum qui hoc fingeret, tam furiosumfuriosum] fuit t: fatuum coni. Halm qui crederet? Unde igitur ista suspicio velvel] vel fusum (i e. furiosum) t: vel susum b: vel summum coni. Halm potius unde iste sermo?