3 Cic. Phil. 14, 6–9

6 ↷Imbuti gladii sunt, patres conscripti, legionum exercituumque nostrorum vel madefacti potius duobusduobus Ferrarius: de duobus duorum t: duobus duorum b: duorum hosv consulum, tertio Caesaris proelio. Si hostium fuit ille sanguis, summa militum pietas: nefarium scelus, sisi o: om. cett. civium. Quo usque igitur is qui omnis hostis scelere superavit nomine hostis carebit? nisi mucrones etiam nostrorum militum tremere voltis dubitantisdubitantis bt: dubitatis cett. utrum in cive an in hoste figantur. Supplicationem decernitis: hostem non appellatisdecernis... appellas b. 7Gratae vero nostrae dis immortalibus gratulationes erunt, gratae victimae, cum interfecta sit civium multitudo!De improbisinquitet audacibus.“ Nam sic eos appellat clarissimus vir: quae sunt urbanarum maledicta litium, non inustae belli internecini notaeinustae belli internecini notae Ferrarius: in iusta evelli inter necti nota s: iniusta evelli internecuno te otv: iniusta evelluntur nec uno te h: iniuste belli interiectionis b. Testamenta, credo, subiciunt aut eiciunt vicinos aut adulescentulos circumscribunt: his enim vitiis adfectos et talibus malos autaut Halm: et Poggius: om. codd. audacis appellare consuetudo solethis... solet del. Piuygers. 8Bellum inexpiabile infert quattuor consulibus unus omnium latronum taeterrimus; gerit idem bellum cum senatu populoque Romano; omnibusquamquam ruit ipse suis cladibuspestem, vastitatem, cruciatum, tormenta denuntiat: Dolabellae ferum et immane facinus quod nulla barbaria posset agnoscere, id suo consilio factum esse testatur; quaeque esset facturus in hac urbe, nisi eum hichic bt: hinc hosv ipse Iuppiter ab hoc templo atque moenibus reppulisset, declaravit in Parmensium calamitate, quos optimos viros honestissimosque homines, maxime cum auctoritate huius ordinis populique Romani dignitate coniunctos, crudelissimis exemplis interemit propudiumpropudium b, Ferrarius: proludium cett. illud et portentum, L. Antonius, insigne odium omnium hominum vel, si etiam di oderuntoderunt ost: oderint bhv quos oportet, deorumdeorum om. hos. 9Refugit animus, patres conscripti, eaque dicere reformidatreformidat Naugerius (2): formidat codd. quae L. Antonius in Parmensium liberis et coniugibus effecerit. Quas enim turpitudines Antonii libenter cum dedecorecum dedecore hoc loco habent bhosv, post subierunt t: om. codd. Ferrarii subierunt, easdem per vim laetantur aliis se intulisse. Sed vis calamitosa est quam illis obtuleruntobtulerunt t: intulerunt cett.: libido flagitiosa qua Antoniorum oblita est vita. Est igitur quisquam qui hostis appellare non audeat quorum scelere crudelitatem Carthaginiensium victam esse fateatur?