13 Cic. Phil. 14, 34–35

34Sed quoniam, patres conscripti, gloriae munus optimis et fortissimis civibus monumenti honore persolvitur, consolemur eorum proximos, quibus optima est haec quidem consolatio: parentibus quod tanta rei publicae praesidia genuerunt; liberis quod habebunt domestica exempla virtutis; coniugibus quod eis viris carebunt, quos laudare quam lugere praestabit; fratribus quod in se ut corporum, sic virtutisvirtutis b: virtutum ho similitudinem esse confident. Atque utinam his omnibus abstergere fletumabstergere sent. n. atque cons. fletum b sententiis nostris consultisque possemus, vel aliqua talis eis adhiberi publice posset oratiooratio] consolatio coni. Burmannus qua deponerent maerorem atque luctum gauderentque potius, cum multa et varia impenderent hominibus genera mortis, id genus quod esset pulcherrimum suis obtigisse eosque nec inhumatos esse nec desertos, quod tamen ipsum pro patria non miserandum putatur, nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus atque muneribus eaque exstructione quae sit ad memoriam aeternitatis ara Virtutis. 35Quam ob rem maximum quidemmaximum quidem o: quidem maximum bh solacium eriterit Poggius: est o: om. bhsv (erit illud quidem max. solacium coni. Halm) propinquorum eodem monumento declarari et virtutem suorum et populi Romani pietatemet p. R. pietatem b: et pietatem hv: et etatem os et senatus fidem et crudelissimi memoriam belli: in quo nisi tanta militum virtus exstitisset, parricidio M. Antoni nomen populi Romani occidisset. Atque etiam censeo, patres conscripti, quae praemia militibus promisimus nos re publica recuperata tributuros, ea vivis victoribusque cumulate, cum tempus venerit, persolvenda; qui autem ex eis quibus illa promissa sunt pro patria occiderunt, eorum parentibus, liberis, coniugibus, fratribus eadem tribuenda censeo.