11 Cic. Phil. 14, 29–31

29Decerno igitur eorum trium nomine quinquaginta dierum supplicationes: causas, ut honorificentissimis verbis consequi potuero, complectar ipsa sententia.

Est autem fidei pietatisque nostrae declarare fortissimis militibus quam memores simussimus ed. R: sumus codd. quamque grati. Quam ob rem promissa nostra atque ea quae legionibus bello confecto tributuros nos spopondimus hodierno senatus consulto renovanda censeo; aequum est enim militum, talium praesertim, honorem coniungi. 30Atque utinam, patres conscripti, civibuscivibus del. Pluygers omnibus solvere nobis praemia liceret! quamquam nos ea quae promisimus studiose cumulatacumulata P. Laetus: quam multa b. quamquam multa hv reddemus. Sed id quidem restat, ut spero, victoribus, quibus senatus fides praestabitur: quam quoniamquam quoniam Orelli: quamquam b1: quamquam id (idem v) cett.: quam cum Ernesti difficillimo rei publicae tempore secuti sunt, eos numquam oportebit consili sui paenitere. Sed facile est bene agere cum eis a quibus etiam tacentibus flagitari videmur: illud admirabilius et maius maximeque proprium senatus sapientis est, grata eorumgrata eorum Naugerius (1): grẽ horum b: gratiarum cett. virtutem memoria prosequi qui pro patria vitam profuderunt. 31Quorum de honore utinam mihi plura in mentem venirent! Duo certe non praeteribo quae maxime occurrunt: quorum alterum pertinet ad virorum fortissimorum gloriam sempiternam, alterum ad leniendum maerorem et luctum proximorum.