10 Cic. Phil. 14, 27–28

27Quid dicam de Hirtio? qui re audita e castris duas legiones eduxit incredibili studio atque virtute, quartam illam quae relicto Antonio se olim cum Martia legione coniunxit, et septimam quae constituta ex veteranis docuit hochoc] illo codd. Ferrarii proelio militibus eis qui Caesaris beneficia servassent senatus populique Romani carum nomen esse. His viginti cohortibus, nullo equitatu, Hirtius ipse aquilam quartae legionis cum inferret, qua nullius pulchriorem speciem imperatoris accepimus, cum tribus Antoni legionibus equitatuque conflixit, hostisque nefarios, huic Iovis Optimi MaximiIovis Opt. Max. Muretus: Iovi. m. ho: Iovi Marti v: Iovi ante ras. b ceterisque deorum immortalium templis, urbis tectis, libertati populi Romani, nostrae vitae sanguinique imminentis prostravit, fudit, occidit, ut cum admodum paucis, nocte tectus, metu perterritus, princeps latronum duxque fugerit. O solem ipsum beatissimum qui, ante quam se abderet, stratis cadaveribus parricidarum cum paucis fugientem vidit Antonium! 28An vero quisquam dubitabit appellare CaesaremCaesarem hoc loc. hab. bs, ante quisquam o, om. hv imperatorem? Aetas eius certe ab hac sententia neminem deterrebit, quando quidem virtute superavit aetatem. Ac mihi semper eo maiora beneficia C. Caesaris visa sunt quo minus erant ab aetate illa postulanda: cui cum imperium dabamus, eodem tempore etiametiam codd. Ferrarii: et mei spem eius nominis deferebamus; quod cum estest] esset coni. Halm consecutus, auctoritatem decreti nostri rebus gestis suis comprobavit. Hic ergo adulescens maximi animi, ut verissime scribit Hirtius, castra multarum legionum paucis cohortibus tutatus est secundumque proelium fecit. Ita trium imperatorum virtute, consilio, felicitate uno die locis pluribus res publica est conservata.