9 Cic. Phil. 13, 19–21
19Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamentamen b (e coll. mea) π: tum nst ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceretdiceret ns: in eum diceret bt: ediceret Pluygers in sanctissimum adulescentemin sanctissimum adulescentem del. Halm, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. Ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delatadelata tvπ: delata bn: perfecta perlata s quam scripta sunteoque ... scripta sunt post paludatus hab. codd., huc transposui. Rediit ad milites; ibiibi bnv: ubi st pestifera illa TiburiTibure Muretus contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repente – namnam] iam Faernus Martiam legionem Albae consedisse sciebat – adfertur ei de quarta nuntius. Quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus. 20Ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poteratpotuerat b, eique in Galliam penetranti D. sefort se D. (cf. iv. 16) Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. Quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum me – testor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesident – invito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum etlatronum et Halm: -nes m bt: -nem M. Antonium n2: -nes M Antonii n1sv (latronum gladiatorem ducem Müller) gladiatorum ducem. 21Quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? Non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. Postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? Circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur.