8 Cic. Phil. 13, 16–18
16 ↷At periculum est ne opprimamur. Non metuo ne is qui suis amplissimis fortunis nisi nobisnobis] bonis vπ salvis frui non potest prodat salutem suam. Bonos civis primum natura efficit, adiuvat deinde fortuna. Omnibus enim bonis expedit salvam esse rem publicam. Sed in eis qui fortunati sunt magis id apparet. 17Quis fortunatior Lepido, ut ante dixi, quis eodem sanior? Vidit eius maestitiam atque lacrimas populus Romanus Lupercalibus; viditvidit om. t quam abiectus, quam confectus esset, cum Caesari diadema imponensponens t Antonius servum se illius quam conlegam esse malebat. Qui si reliquis flagitiis et sceleribus abstinereabstinere nπ: se ante abstin. add. bs, post si t potuisset, tamen unum ob hoc factum dignum illum omni poena putarem. Nam si ipse servire poterat, nobis dominum cur imponebat? et si eius pueritia pertulerat libidines eorum qui erant in eum tyranni, etiamne in nostros liberos dominum et tyrannum comparabat? Itaque illo interfecto qualem in nos eum esse voluit, talis ipse in ceterosin ceteros del. Pluygers exstitit. 18Qua enim inin π, om. cett. barbaria quisquam tam taeter, tam crudelis tyrannus quam in hac urbe armis barbarorum stipatus Antonius? Caesare dominante veniebamus in senatum, si non libere, at tamen tuto. Hoc archipirata – quid enim dicam tyranno? – haec subsellia ab Ituraeis occupabantur. Prorupit subito Brundisium ut inde agmine quadrato ad urbem accederet; lautissimum oppidum nunc municipummunicipum cod. P. Laeti: municipium cett. honestissimorum, quondam colonorum, Suessam fortissimorum militum sanguine implevit; Brundisi in sinu non modo avarissimae, sed etiam crudelissimae uxoris delectos Martiae legionis centuriones trucidavit. Inde se quo furore, quo ardore ad urbem, id est ad caedem optimi cuiusque rapiebat! Quo tempore di ipsi immortales praesidium improvisum nec opinantibus nobis obtulerunt.