6 Cic. Phil. 13, 13–14
13Ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur neni vereretur ne om. b veteranorum animos offenderet. Est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. Itaque intellegitis et animum ei praestopraesto om. t fuisse nec consilium defuisse. Atque etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere videatur. 14Sisi nsv: sive t: sine b enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. At utiuti b1n2: ubi cett. potest pro suo. Quid tum? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? Quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? Licetlicet bn2: liceat cett. autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. Neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. Tibi enim exercitum, Lepide, tam quamtamquam codd.: corr. Halm maioribus tuis patria pro se dedit. Hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.