5 Cic. Phil. 13, 10–12
10Existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publicain re p. om. D Antonios? In altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illis – et cum hos compello, praetereo animoanimo] omnino Ferrarius ex grege latrocini neminem – libidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. Deinde vos obsecroobsecro vos D, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca viditvidet D? Salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbamO rem acerbam] hic deficit V (cf. ad xi. 17)! Sed haec satis diu multumque defleta sunt. Decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset. 11Sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. Nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum, FormianumFormianum t: Firmianum (-manum s) cett. a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellanturdepellantur n1st et Servius ad Ecl. ix. 36: depellentur bn2. Sunt alii plures fortasse, sed meased mea ns: de mea b: mea tv: sed de mea Naugerius (2): fort. sed e mea memoria dilabunturdilabuntur] fort. elabuntur. Ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros. Satis inconsiderati fuit, 12ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? An is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurumthesaurum om. t draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? Atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. Haec senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quemin quem codd. Ferrarii: in q~ π: in que t: in quo nsv: om. b ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Utrum igitur augurem Iuppiter Optimus Maximusluppiter Opt. Maximus Pluygers: i. o. m. bnst: iovis maximi vπ: lovis Opt. Max. Poggius cuius interpretes internuntiique constituti sumusnos post sumus add. Madvig, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an-ne an tv: ne bns Antonium? Mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.