3 Cic. Phil. 13, 5–7

5Non recordamini, per deos immortalis! quas in eosper deos ... eos D: om. V1: quas in eos V2 sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectusdilectum D excitavistis; conlegam et scelerum sociumsocium scelerum D omnium hostem iudicavistis. Cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externussi esset externus hostis D tamen id D, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. Hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? At incertus exitus belli. Estest] ÷est s: est. Est n omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutemvirtute D praestaretantum enim possuntfortunae culpam non extimescere. 6Sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulaturquamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamenfortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? Cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectiortectior V1t: rectior b: protectior V2 cett, Zielinski. Quid igitur censetcenses V? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sitsit] est coni. Halm sapientissime constitutum. Si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea:Etiamne, si eritsi erit V1b: fuerit cett., cum id fecero, serviendum?“ Si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, nonerudita non V: eruditam tv: erudita cett. audiam. Sin responderit:Tu vero ita vitam corpusque servatoservato om. V, unde tu vero tuere ita coni. Halm, tuere ita (sine tu vero) Madvig, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posterioraposteriora libertate D itaque his] atque iis nst ducas itaque his uti velis, si libera re publicaliberare r. p. n1st possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae“, tum sapientiae vocem audire videar eique utiut D deo paream. 7Itaque si receptis illis esse possumuspossumus esse D liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otiumsin otium V: sin ius ns: si vis bt incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. Aut enim interfectis illisinterfectis illis del. Faernus fruemur victrice re publica aut oppressiquod omen avertat Iuppiter!si non spiritu, at virtutis laude vivemus.