19 Cic. Phil. 13, 40–44
40„Quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est.“ Pergit in mein me t: in mea cett. maledicta diceredicere supplevi: iacere suppl. Halm, quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. Ego lanista? Et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. „Utri ceciderint“, scribit „lucro nobis futurum.“ 41O praeclarum lucrum, cum tecum te Ant. Augustinus: quo te btv: quo lucro te os victore – quod di omen avertant! – beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me „deceptos“ ait „isdem ornamentis“ Hirtium et Caesarem. Quod, quaesoquaeso Poggius: quasi D, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. Deceptum autem patrem a mepatrem a me scripsi: patrem a me Caesarem os: Caesarem a me t: patrem Caesarem a me b dicere audes? Tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminiumflamminium b: flamonium t: flamminia (-iã v) cett.: corr. Ferrarius cur reliquisti? Sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam: 42„Mihi quidem constat nec meamnec meam bv: nec meam quidem ost contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivitPompeius odivit Pompeius odiũ ho: poneius vidi t: fort. sponte adivi nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.“ Omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. Quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarumvastandarum bt: suis (suas s1) dandarum osv diripiendarumque provinciarum? Nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur? 43„necnec o: ne cett. Lepidi societatem violare, piissimi hominis.“ Tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? Id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. Nihil agis – quamquam adfirmare de altero difficile est – de Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. Revocare te a furorete a furore Poggius: a te furore (-em t) lot: furorem a te b Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. Tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis. 44„nec Plancum prodere participem consiliorum.“ Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicae – nisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuquepeditatuque ed. R: peditatu codd.: del. Madvig Gallorum – quique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipseipseZZZ ille codd.: del. ed. Gryph. huius belli feret principatum. Quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.