17 Cic. Phil. 13, 34–36
34O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! Sed maximum crimen audite. „Denique quid non aut probastisprobastis t: probavistis cett. aut fecistis quod faciatquod faciat os1: quid faciat s2tv: que faciat b, si reviviscat“ – Quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum – „Cn. Pompeius ipse?“ O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitatiimitati t: imitaturi cett. sumus! „aut filius eius, si modomodo t: domi (-o b) cett. possit.“ Poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. „Postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.“ Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. „Quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.“ Nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderintoderint scripsi: ostenderint t: offenderint bsv: ostenderint quam oderint Lehmann: cum tantum studium consensumque ostenderint Halm: fort. cum ... offensionem ostenderint. 35„Quos iamquos iam scripsi: quoniam (quẽ s1) codd:-atum Madving vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturidepravaturi scripsi: -ati (om. t) codd -atum Madvig.“ Anan] itane Madvig corrupti sunt quibus persuasum sitsit] est b2 foedissimum hostem iustissimo bello persequi? „At militibus inclusis opem fertis. Nihil moror eos salvos esse et ire quo libetlibet (lu- o) si os: iubetis si (om. si t) cett., si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit.“ Quam benigne! deniquedenique] itaque Ferrarius: fort. ea denique usiusi sunt?? t liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset. 36„Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. Difficile est crederecredere del. Madvig, eoseos] cos s: esse cons. t: consules v (cf. viii. 20)que-que addidi qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putareputare del. Manutius (contra Priscian. K. iii. p. 70) aliquid moderate aut humane esse facturosesse facturos] facturum Priscian.. Vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.“ Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? Nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? Ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinus – ita enim videtur Antonio – sibi parcere idem sentienti.