14 Cic. Phil. 13, 29–30
29 ↷Quod si non fortuna nobis modosi non ... modo t: si ... modo non n2: si non ... bn1s eripuisset Ser. Sulpicium eiusque conlegam ante, M.M. suppl. Naugerius (2) Marcellum – quos civis, quos viros! – si duo consules, amicissimos patriae, simul ex ItaliaItalia] hic deficit n eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum, civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem, si M.M. suppl. Klotz Bibulum cuius est in rem publicam semper merito laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem, si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum, si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus non esset Pompeianus despiciendus senatus. 30Utrum igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium an sectorem Cn. Pompei vivere AntoniumAntonium (-ius t) del. Jordan? Qui vero praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium gentium virtutevirtute s2: viri ute t: vir vite bs1v princeps. Quid reliquos clarissimos viros commemorem? Nostis omnis. Magis vereor ne longum me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis. Qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! Quid multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt. Nunc reliqua attendite.