7 Cic. Phil. 12, 15–18

15Quaero igitur a te, L. Piso, nonne oppressam rem publicam putes, si tot tam impii, tam audaces, tam facinerosi recepti sint? Quos nondum tantis parricidiis contaminatos vix ferebamus, hos nunc omni scelere coopertoscoopertos bs: copertos V: opertos t tolerabilis censes civitati fore? Aut isto tuo, mihi crede, consilio erit utendum, ut cedamus, abeamus, vitam inopem et vagam persequamur, aut cervices latronibus dandae atque in patria cadendum estest om. D. Ubi sunt, C. Pansa, illae cohortationes pulcherrimae tuae quibus a te excitatus senatus, inflammatus populus Romanus non solum audivit sed etiam didicit nihil esse homini Romano foedius servitute? Idcircone saga sumpsimus, 16arma cepimus, iuventutem omnem ex tota Italia excussimusexcussimus V et Nonius p. 300: excivimus D ut V: et tv: ut de bns, ut exercitu florentissimo et maximo legati ad pacem mitterentur? si accipiendam, cur non rogamur? sisi... rogamur si: hoc colon hoc loco omissum post admiscear in quo ne inserunt D postulandam, quid timemus?

In hac ego legatione sim aut ad id consilium admiscearadmiscear Poggius: admiscearis D (admis ceteris V med. omissis) in quo ne si dissensero quidem a ceteris sciturussciturus Poggius: siciturus V: siiturus D populus Romanus sit? Ita fiet ut si quid remissum aut concessum sit, meo semper periculo peccet Antonius, cum ei peccandi potestas a me concessa videatur. 17Quod si habenda cum M. AntoniM. om. D latrocinio pacis ratio fuit, mea tamen persona ad istam pacem conciliandam minime fuit deligenda. Ego numquam legatos mittendos censui; ego ante reditum legatorumlegat. reditum D ausus sum dicere, pacem ipsam si adferrent, quoniam sub nomine pacis bellum lateret, repudiandamr. p. repudiandam D; ego princeps sagorum; ego semper illum appellavi hostemhostem appellavi D, cum alii adversarium; semper hoc bellum, cum alii tumultum. Nec haec in senatu solum: eadem ad populum semper egi; neque solum in ipsum sed in eius socios facinorum et ministros, et praesentis et eos qui una sunt, in totam denique M. 18Antoni domum sum semper invectus. Itaque ut alacres et laeti spe pacis oblata inter se impii cives, quasi vicissent, gratulabantur, sic me iniquuminiquum V: inimicum bt eierabant, de me querebantur; diffidebant etiam Servilio: meminerant eius sententiis confixum Antonium; L. Caesarem fortem quidem illumillum quidem Muretus et constantem senatorem, avunculum tamentamen om. V; Calenum procuratorem; Pisonem familiarem; te ipsum, Pansa, vehementissimum et fortissimum consulem factum iam putant leniorem: non quo ita sit aut esse possit, sed mentio a te facta pacis suspicionem multis attulit immutatae voluntatis. Inter has personas me interiectum amici Antoni moleste ferunt: quibus gerendus mos est, quoniam semel liberales esse coepimus.