5 Cic. Phil. 12, 10–12

10 ↷His igitur omnibus victoriam sperantibus pacis nomen adferemus, id est desperationem victoriae?

11Quid si nene b: non cett. potest quidem ulla esse pax? Quae enim est condicio pacis in qua ei cum quo pacem facias nihil concedi potest? Multis rebus a nobis estest om. tv invitatus ad pacem Antonius: bellum tamen maluit. Missi legati repugnante me, sed tamen missi; delata mandata: non paruit. Denuntiatum est ne Brutum obsideret, a Mutina discederet: oppugnavit etiam vehementius. Et ad eum legatos de pace mittemus qui pacis nuntios repudiavit? Verecundioremne coram putamus in postulando fore quam fuerit tum cum misit mandata ad senatum? Atqui tum ea petebat quae videbanturvidebantur om. tv improba omnino sed tamen aliquo modo posse concedi; nondum erat vestris tam gravibusgravibus b1: gravissimis cett. tamque multis iudiciis ignominiisque concisusconscissus v: nunc ea petit quae dare nullo modo possumus, nisi prius volumus bello nos victos confiteri. 12Senatus consulta falsa delata ab eo iudicavimus: num ea vera possumus iudicare-sumus iudicare] hic rursus incipit V (cf. ad xi. 17)? Leges statuimus per vim et contra auspicia latas eisque nec populum nec plebem teneri: num eas restitui posse censetis? Sestertium septiens miliens avertisse Antonium pecuniae publicae iudicavistis: num fraude poterit carere peculatus? Immunitates ab eo civitatibuscivitates D, sacerdotia, regna venierunt: num figentur rursus eae tabulae quas vos decretis vestris refixistis?