3 Cic. Phil. 12, 7–8

7 ↷Quid enim potest, per deos immortalis! rei publicae prodesse nostra legatio? Prodesse dico? quid si etiam obfutura est? Obfutura? quid si iam nocuit atque obfuit? An vos acerrimam illam et fortissimam populi Romani libertatis recuperandae cupiditatem non imminutam ac debilitatamdebilitatam s2v: delibatam cett. putatis legatione pacis audita? quid municipia censetis? quid colonias? quid cunctam Italiam? futuram eodem studio quo contra commune incendium exarseratexarserit t? An non putamus fore ut eos paeniteat professos esse et prae se tulisse odium in Antonium qui pecunias polliciti sunt, qui arma, qui se totos et animis et corporibus in salutem rei publicae contulerunt? Quem ad modum nostrum hoc consilium Capua probabit, quae temporibus his Roma altera est? Illa impios civis iudicavit, eiecit, exclusit. Illiilli, illi bv, inquam, urbi fortissime conanti e manibus est ereptus Antonius. 8Quid? legionum nostrarum nervos nonne his consiliis incidimus? Quis est enim qui ad bellum inflammato animo futurus sit spe pacis oblata? Ipsa illa Martia caelestis et divina legio hoc nuntio languescet et mollietur atque illud pulcherrimumpulcherrimum] Martium add. codd., del. Manutius nomen amittet: excident gladii, fluent arma de manibus. Senatum enim secuta non arbitrabitur se gravioregraviori ns odio debere esse in Antonium quam senatum. Pudet huius legionis, pudet quartae quae pari virtute nostram auctoritatem probans non ut consulem et imperatorem suum, sed ut hostem et oppugnatorem patriae reliquit Antonium; pudet optimi exercitus qui coniunctus est ex duobus, qui iam lustratus, qui profectus ad Mutinam est; qui si pacis, id est timoris nostri, nomen audierit, ut non referat pedem, insistetsistet Gulielmius certe.