2 Cic. Phil. 12, 3–7

3 ↷Deceptidecepti, decepti bv, inquam, sumus, patres conscripti: Antoni est acta causa ab amicis eius, non publica. Quod videbam equidem sed quasi per caliginem: praestrinxeratpraestrinxerat st (-ant t): perstrinx. bnv aciem animi D. Bruti salus. Quod si in bello dari vicarii solerent, libenter me ut D. Brutus emitteretur pro illo includi paterer. Atqueatqui Naugerius (2) hac voce Q. 4Fufi capti sumus: „Ne si a Mutina quidem recesserit, audiemus Antonium, ne si in senatus quidem potestatepotestate v: potestatem cett. futurum se dixerit?“ Durum videbatur: itaque fracti sumus, cessimus. Receditrecedet tv igitur a Mutina?Nescio.“ Paret senatui?Credo“, inquit Calenussed ita ut teneat dignitatem.“ Valde hercules vobis laborandum est, patres conscripti, ut vestram dignitatem amittatis, quae maxima est; Antoni, quae neque est ulla neque esse potest, retineatis, ut eam per vos reciperet quam per se perdidit. Si iacens vobiscum aliquid ageret, audirem fortasse: quamquamsed hoc malo dicere, audirem: stanti resistendum est aut concedenda una cum dignitate libertas. At non est integrum: constituta legatio est. 5Quid autem non integrum est sapienti quod restitui potest? Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis perseverare in errorein errore perseverare tv. Posteriores enim cogitationes, ut aiunt, sapientiores solent esse. Discussa est illa caligo quam paulo ante dixi; diluxit, patet, videmus omnia, neque per nos solum, sed admonemur a nostris. Attendistis paulo ante praestantissimi viri quae esset oratio.Maestaminquitdomum offendi, coniugem, liberos. Admirabantur boni viri, accusabant amici quod spe pacis legationem suscepissem.“ Nec mirum, P. Servili: tuis enim severissimisseverissimis Gulielmius: verissimis codd. gravissimisque sententiis omni est non dico dignitate sed etiam spe salutis spoliatus Antonius. 6Ad eum ire te legatum quis non mirareturmiretur s, ut voluit Ernesti? De me experior: cuius idem consilium quod tuum sentio quam reprehendatur. Nos reprehendimur soli? Quid? vir fortissimus Pansa sine causa paulo ante tam accurate locutus est tam diu? Quid egit nisi uti falsam proditionis a se suspicionem depelleret? Unde autem ista suspicio est? Ex pacis patrocinio repentino quod subito suscepit eodem captus errore quo nos.

7Quod si est erratum, patres conscripti, spe falsa atque fallaci, redeamus in viam. Optimus est portus paenitenti mutatio consili.