8 Cic. Phil. 11, 18–20

18Cum Aristonico bellum gerendum fuit P. Licinio L. Valeriop. licionio p. Valerio V: L. Valerio P. Scipione D consulibus. Rogatus estest V: et t: om. bns populus quem id bellum gerere placeret. Crassus consul, pontifex maximus, Flacco conlegae, flamini Martiali, multam dixit, si a sacris discessisset: quam multam populus Romanuspopulus Romanus Poggius: populi Romani V: populus D remisit; pontifici tamen flaminem parere iussit. Sed ne tum quidem populus Romanus ad privatum detulit bellum, quamquam erat Africanus qui anno ante de Numantinis triumpharattriumphaverat D; qui, cum longe omnis belli gloria et virtute superaret, duas tamen tribus solassolas om. D tulit. Ita populus Romanus consuli potius Crasso quam privato Africano bellum gerendum deditpost dedit add. V1 ex § 20 sed de ... designatus. De Cn. Pompei imperiis, summi viri atque omnium principis, tribuni plebis turbulenti tulerunt. Nam Sertorianum bellum a senatu privato datum est, quia consules recusabant, cum L. Philippus pro consulibus eum sese eum D mittere dixit, non pro consule. 19Quae igitur haec comitia, aut quam ambitionem constantissimus et gravissimus civis, L. Caesar, in senatum introduxit? Clarissimo viro atque innocentissimo decrevit imperium, privato tamen: in quo maximum nobis onus imposuitfort. maximum post imposuit collocandum (clausulae gratia: cf. Zielinski p. 147) assensero V2D. Adsensus ero, ambitionem induxero in curiam; negaro, videbor suffragio meo, tamquam comitiis, honorem homini amicissimo denegavisse. Quod si comitia placet in senatu haberihabere D, petamus, ambiamus, tabella modomodo Vb: nova t: modo nova ns detur nobis, sicut populo data est. Cur committiscommittis Faernus: comitiis (-ciis b) codd., Caesar, ut aut praestantissimus vir, si tibi non sit adsensum, repulsam tulisse videatur aut unus quisque nostrum praeteritus, si, cum pari dignitate simussumus D, eodem honore digni non putemur? 20At enimnam id exaudio – C. Caesari adulescentuloadolescenti (-escens t) D imperium extraordinarium mea sententia dedi. Ille enim mihi praesidium extraordinarium dederat: cum dico mihi, senatui dico populoque Romano. A quo praesidium res publicares p. praesidium D, ne cogitatum quidem, tantum haberet ut sine eo salva esse non posset, huic extraordinarium imperium non darem? Aut exercitus adimendus aut imperium dandum fuit. Quae est enim ratio aut qui potest fieri ut sine imperio teneatur exercitus? Non igitur, quod ereptum non est, id existimandum est datum. Eripuissetis C. Caesari, patres conscripti, imperium, nisi dedissetis. Milites veterani qui illius auctoritatem, imperium, nomen secuti pro re publica arma ceperant volebant sibi ab illo imperari; legioMartia et legio om. D Martia et legio quarta ita se contulerantcontulerat D ad auctoritatem senatus et rei publicaeet rei p. V: reique p. bt: r. p. p. q. r. s: p. q. r. n dignitatem ut deposcerent imperatorem et ducem C. Caesarem. Imperium C. CaesariC. Caesarem. Imperium C. om. D bellibelli Vt: bellum bns necessitas, fascis senatus dedit. Otioso vero etet om. D nihil agenti privato, obsecro te, L. Caesarcum peritissimo homine mihi res estquando imperium senatus dedit?