5 Cic. Phil. 11, 10–12

10 ↷Etenim Dolabella non ita multos secum habuit notos atque insignis latrones: at videtis quos et quam multos habeat Antonius. Primum LuciumL. om. D fratrem: quam facem, di immortales, quod facinus, quod scelus, quem gurgitem, quam voraginem! Quid eum non sorbere animo, quid non haurire cogitatione, cuius sanguinem non bibere censetis, incuius ... in om. V cuius possessiones atque fortunas non impudentissimos oculos spe et mente defigere? 11Quid Censorinum? qui se verbo praetorem esse urbanum cupere dicebat, re certe noluit. Quid Bestiam? qui consulatum in Bruti locum sese ante consul. hab. D petere profitetur. Atque hoc quidem detestabile omen avertat Iuppiter! quam absurdum autem, qui praetor fieri non potuerit, petere eum consulatum? nisi forte damnationem pro praeturadamnationem pro praetura V: dampnatione .pp. r. t: dampnatus (dampnat etiam b) a nobis (vob. bn2 p. q. r. bns putat. Alter Caesar Vopiscus illeVopiscus ille V: vobiscum homo D summo ingenio, summa potentia, qui ex aedilitate consulatum petit, solvaturcons petit solvatur V: ad cons. solvatur D legibus: quamquam leges eum non tenentteneant V propter eximiam om. D propter eximiam, credo, dignitatem. At hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatoreetiam gladiatori Pluygers difficilis. Sed haec iudicum culpa, non mea est. Ego defendi fide optima: illi debuerunt clarissimum et praestantissimum senatorem in civitate retinere. Qui tamen nunc nihil aliud agere videtur nisi ut intellegamus illos quorum res iudicatas inritas fecimus bene et e re publica iudicavisse. 12Neque hoc in hoc uno est: sunt alii in isdem castris honeste condemnati, turpiter restituti. Quod horum consilium qui omnibus bonis hostes sunt nisi crudelissimum putatis fore? Accedit Saxa nescio quis, quem nobis Caesar ex ultima Celtiberia tribunum plebis dedit, castrorum antea metator, nunc, utut V: vi D sperat, urbis: a qua cum sit alienus, suo capiti salvis nobis omineturominetur Vb1: dominetur cett.. Cum hoc veteranus Cafo, quo neminem veterani peius oderunt. His quasi praeter dotem quam in civilibus malis acceperant agrum Campanum est largitus Antonius, ut haberent reliquorum nutriculas praediorum. Quibus utinam contenti essentesse possent D! ferremus, etsi tolerabile non erat, sed quidvis patiendum fuit, ut hoc taeterrimum bellum non haberemus.