2 Cic. Phil. 11, 3–6

3 ↷Quam ob rem, patres conscripti, quamquam hortatore non egetisipsi enim vestra sponte exarsistis ad libertatis recuperandae cupiditatemtamen eo maiore animo studioque libertatem defendite quo maiora proposita victis supplicia servitutis videtis. 4In Galliam invasit Antonius, in Asiam Dolabella, in alienam uterque provinciam. Alteri se Brutus obiecit impetumque furentis atque omnia divexare ac diripere cupientis vitae suae periculo conligavit, progressua progressu V2D arcuit, a reditu refrenavit, obsideri se passus ex utraque parte constrinxit Antonium. Alter in Asiam inrupit. Cur? Si utcursim ut D in Syriam, patebatpetebat D via et certa neque longa; sin ut ad Treboniumsin ut ad Trebonium suppl. Lambinus, quid opus fuit cum legione? Praemisso MarsoMario D nescio quo Octavio, scelerato latrone atque egenti, qui popularetur agros, vexaret urbis non ad spem constituendae rei familiaris, quam tenere eum posse negant qui noruntmihi enim hic senator ignotus estsed ad praesentem pastum mendicitatis suae, consecutus est Dolabella. 5Nulla suspicione belliquis enim id putaret?secutae conlocutiones familiarissimae cum Trebonio; complexuscomplexus scripsi: complexusque codd.: fort. complexus quoque summae benevolentiae falsi indicesindices falsi Nipperdey exstiterunt in amore simulatoin amore simulato om. s; dexterae quae fidei testes esse solebant sunt perfidiaperfidia sunt D et scelere violatae: nocturnus introitus Zmyrnam quasi in hostium urbem, quae est fidissimorumfidelissimorum D antiquissimorumque sociorum; oppressus Trebonius, si utsi ut V: sicut D (ita mox) ab eo qui aperte hostis esset, incautus; si ut ab eo qui civis etiam tum speciem haberet, miser. Ex quo nimirum documentum nos capere fortuna voluit quid esset victis extimescendum. Consularem hominem consulari imperio provinciam AsiamAsiam del. Schelle obtinentem Samiario exsuli tradidit: interficere captum statim noluit, ne nimis, credo, in victoria liberalis videretur. Cum verborum contumeliis optimum virum incesto ore lacerasset, tum verberibus ac tormentis quaestionem habuit pecuniae publicae, idque per biduum. Post cervicibuscervicibus Vt: a cervicibus bns fractisfractis om. D caput abscidit, idque adfixumadfixum V et Arusianus K. vii. p. 454: fixum D gestari iussit in pilo; reliquum corpus tractum atque laniatumatque laniatum om. V1 abiecit in mare. 6Cum hoc hoste bellandum est cuiuscuius Poggius: a cuius (acu- Vns) codd. taeterrima crudelitate omnis barbaria superata est. Quid loquar de caede civium Romanorum, de direptione fanorum? Quis est qui pro rerum atrocitate deplorare tantas calamitates queat? Et nunc tota Asia vagatur, volitat ut rex; nos alio bello distineri putat: quasi vero non idem unumqueunum idemque D bellum sit contra hoc iugum impiorum nefarium.