15 Cic. Phil. 11, 38–40

38Quorum igitur veteranorum animos ne offendamus veremur? eorumne qui D. Brutum obsidione cupiunt liberare? Quibus cum Bruti salus cara sit, qui possunt Cassi nomen odisse? An eorum qui utrisque armis vacant? Non vereor ne acerbus cuiquamcuiquam scripsi: civis quisquam codd. (e quisquam, credo, ortum): nuntius cuiquam Madvig: Cassi honos cuiquam coni. Müller istorum sit qui otio delectantur. Tertio vero generi non militum veteranorum, sed importunissimorum hostium cupio quam acerbissimum dolorem inurere. Quamquam, patres conscripti, quousque sententias dicemus veteranorum arbitratu? Quod eorum tantum fastidium est, quae tanta adrogantia ut ad arbitrium illorum imperatores etiam deligamusdelig. s: dilig. bnt? 39Ego autemdicendum est enim, patres conscripti, quod sentionon tam veteranos metuendosintuendos Poggius nobis arbitror quam quid tirones milites, flos Italiae, quid novae legiones ad liberandam patriam paratissimae, quid cuncta Italia de vestra gravitate sentiat. Nihil enim semper floret; aetas succedit aetati: diu legiones Caesaris viguerunt; nunc vigent Pansae, vigent Hirti, vigent Caesaris fili, vigent Planci; vincunt numero, vincunt aetatibus; nimirum etiam auctoritate vincunt. Id enim bellum gerunt quod ab omnibus gentibus comprobatur. Itaque his praemia promissa sunt, illis persoluta. Fruantur illi suisilli suis ed. Gryph. (1550): illi sues t: illis vel ns: illis b, persolvantur his quae spopondimus. Id enim deos immortalis spero aequissimum iudicare. 40Quae cum ita sint, eam quam dixi sententiam vobis, patres conscripti, censeo comprobandam.