14 Cic. Phil. 11, 35–37
35 ↷Paratum habet imperatorem C. Cassium, patres conscripti, res publica contra Dolabellam nec paratum solum sed peritum atque fortem. Magnas ille res gessit ante Bibuli, summi viri, adventum, cum Parthorum nobilissimos duces maximas copiascum Pacori nobilissimi ducis magnas copias cod. Ursini fudit Syriamque immani Parthorum impetu liberavit. Maximam eius et singularem laudem praetermitto; cuius enim praedicatio nondum omnibus grata est, hanc memoriae potius quam vocis testimonio conservemus. 36Animadverti, patres conscripti, exaudiviexaudivi Pluygers: exaudi rui t (ex -dirvi ortum): exauditu b: exornari ns: et audio videri Madvig etiam nimium a me BrutumBrutum] Cassium add. t: nimium Cassium add. bns, del. Halm ornari; Cassio vero sententia mea dominatum et principatum dari. Quos ego orno? Nempe eos qui ipsi sunt ornamenta rei publicae. Quid? D. Brutum nonne omnibus sententiis semper ornavi? Num igitur reprehenditisreprehendistis Ernesti? An Antonios potius ornaremornem Kayser Romani codd. Ferrarii: p. r. mei, non modo suarum familiarum sed Romani nominis probra atque dedecora? an Censorinum ornemornarem coni. Halm in bello hostem, in pace sectorem? an cetera ex eodem latrocinio naufragia conligam? Ego vero istos oti, concordiae, legum, iudiciorum, libertatis inimicos tantum abest ut ornem ut effici non possit quin eos tam oderim quam rem publicam diligo. 37„Vide“, inquit „ne veteranos offendas:“ hoc enim vel maxime exaudio. Ego autem veteranos tueri debeo, sed eos quibussed eos quibus n: sed iis quibus s: q iis quos quibus t: ẽ quod iis quos quibus b.An eos quidem quibus? sanitas est; certe timere non debeo. Eos vero veteranos qui pro re publica arma ceperunt secutique sunt C. Caesarem auctoremauctorem (-e b) bt: auctoritatem (-te s) ns beneficiorum paternorum, hodieque rem publicam defendunt vitae suae periculovitae suae periculo Halm (cf. § 4): video epericulo t: magno per. b: cum magno per. ns, non tueri solum sed etiam commodis augere debeo. Qui autem quiescunt, ut septima, ut octava legio, in magna gloria et laude ponendos puto. Comites vero Antoni qui, postquam beneficia Caesaris comederunt, consulem designatum obsident, huic urbi ferro ignique minitantur, Saxae se et Cafoni tradiderunt ad facinus praedamque natis, num quis est qui tuendos putet? Ergo aut boni sunt quos etiam ornare, aut quieti quos conservare debemus, aut impii quorum contra furorem bellum et iusta arma cepimus.