11 Cic. Phil. 11, 26–27

26 ↷Quis igitur is est? Aut M. Brutus aut C. Cassius aut uterque. Decernerem plane, sicut multaconsules, alter amboveconsules, alter ambove n, ut voluit Müller: consulib; alter ambosve t: cõs. alterum ambosve bs: in consulibus, alterum ambosve Halm“, ni Brutum conligassemus in Graecia et eius auxilium ad Italiam vergere quam ad Asiam maluissemus; non ut ex acieex acie Rau: ex ea acie codd.: eo ex acie Ferrarius respectum haberemus, sed ut eaea supplevi (hoc loco, cf. l. 26) ipsa acies subsidium haberet etiam transmarinum. Praeterea, patres conscripti, M. Brutum retinet etiam nunc C. Antonius, qui tenet Apolloniam, magnam urbem et gravem; tenet, opinor, Byllidem, tenet Amantiam, instat Epiro, urget Oricum, habet aliquot cohortis, habet equitatum. Hinc si Brutus erit traductus ad aliud bellum, Graeciam certe amiserimus. Est autem etiam de Brundisio atque illa ora Italiae providendum. Quamquam miror tam diu morari Antonium; solet enim ipse accipere manicas nec diutius obsidionis metumiste Orelli sustinere. Quodquod] quem coni. Halm si confecerit Brutus et intellexerit plus se rei publicae profuturum, si Dolabellam persequatur quam si in Graecia maneat, aget ipse per sese, ut adhuc quoque fecit, neque in tot incendiis quibus confestim succurrendum est exspectabit senatum. 27Nam et Brutus et Cassius multis iam in rebus ipse sibi senatus fuitipsi sibi senatus fuerunt coni. Halm. Necesse est enim in tanta conversione et perturbatione omnium rerumconversione et perturbatione omnium rerum codd. Ferrarii: concursatione (-cursione t) perturbationum rerum D temporibus potius parere quam moribus. Nec enim nunc primum aut Brutus aut Cassius salutem libertatemque patriae legem sanctissimam et morem optimum iudicavit. Itaque si ad nos nihil referretur de Dolabella persequendo, tamen ego pro decreto putarem, cum essent tales virtute, auctoritate, nobilitate ei summiei summi scripsi: summi codd.: summa (vel supra tali) Faernus viri quorum alterius iam nobis notus esset exercitus, alterius auditus.