10 Cic. Phil. 11, 23–26

23 ↷Adde istuc sermones hominum, adde suspiciones, adde invidiam: imitare me quem tu semper laudasti: qui instructam ornatamque a senatu provinciam deposui ut incendium patriae omissa omnialia omni coni. Halm cogitatione restinguerem. Nemo erit praeter unum me quicum profecto, si quid interesse tua putasses, pro summa familiaritate nostra communicasses, qui credat te invito provinciam tibi esse decretam. Hanc, quaeso, pro tua singulari sapientia reprime famam atque effice ne id quod non curas cupere videare. 24Quod quidem eo vehementius tibi laborandum est quia in eandem cadere suspicionem conlega, vir clarissimus, non potest. Nihil horum scit, nihil suspicatur; bellum gerit, in acie stat, de sanguine et de spiritu decertat; ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit tempus ei rei datum suspicari. Vereor ne exercitus quoque nostri qui non dilectus necessitate, sed voluntariis studiis se ad rem publicam contulerunt tardentur animis, si quicquam aliud a nobis nisi de instanti bello cogitatum putabunt. Quod si provinciae consulibus expetendae videntur, sicut saepe multisa multis Halm clarissimis viris expetitae sunt, reddite prius nobis Brutum, lumen et decus civitatis; qui ita conservandus est ut idid] illud Ernesti signum quod dede v: om. cett. caelo delapsum Vestae custodiis contineturtenetur v; quo salvo salvi sumus futuri. Tunctunc Ferrarius: hunc codd. vel in caelum vosvos hoc loco Nonius p. 407: ante umeris habet b: om. nst, si fieri potueritpotuerit l et Nonius: poterit bnst, umeris nostris tollemus; provincias certe dignissimas vobis deligemus; nunc quod agitur agamus. Agitur autem liberine vivamus an mortem obeamus, quae certe servituti anteponenda est. 25Quid? si etiam tarditatem adfert ista sententia ad Dolabellam persequendum? Quando enim veniet consul? An id exspectamus quoad nequoad ne Christ: quo ante t: quo ne (nec b) bs vestigium quidem Asiae civitatum atque urbium relinquatur? At mittent aliquem de suo numero. Valde mihi probari potest qui paulo ante clarissimo viro privato imperium extra ordinem non dedi. At hominem dignum mittent. Num P. Servilio digniorem? At eum quidem civitas non habet. Quod ergo ipse nemini putaviputavi Madvig: putat codd. dandum, ne a senatu quidem, id ego unius iudicio delatum comprobem? 26Expedito nobis homine et parato, patres conscripti, opus est et eo qui imperium legitimum habeat, qui praeterea auctoritatem, nomen, exercitum, perspectum animum in re publica liberanda.