1 Cic. Phil. 11, 1–3

1Magno in doloredolore sum D, patres conscripti, vel maerore potius quem ex crudeli et miserabili morte C. Treboni, optimi civis moderatissimique hominis, accepimus, inest tamen aliquid quod rei publicae profuturum putem. Perspeximus enim quanta in eis qui contra patriam scelerata arma ceperunt inesset immanitas. Nam duo haec capita nata sunt post homines natos taeterrima et spurcissima, Dolabella et Antonius: quorum alter effecit quod optaratoptabat D, de altero patefactum est quid cogitaret. L. Cinna crudelis, C. Marius in iracundia perseverans, L. Sulla vehemens; neque ullius horum in ulciscendo acerbitas progressa ultra mortem est; quae tamen poena in civis nimis crudelis putabatur. Ecce tibi geminum in scelere par, 2invisitatuminvisitatum t: inusitatum cett., inauditum, ferum, barbarum. Itaque quorum summum quondamquondam ns: quoddam Vb: om. t inter ipsos odium bellumque meministis, eosdem postea singulari inter se consensu et amore devinxit improbissimaeimprobissimae V, Cus.: impurissimae D naturae et turpissimae vitae similitudo. Ergo idid del. Lambinus quod fecit Dolabella in quo potuit multis idem minatur Antonius. Sed ille cum procul essetabesset D a consulibus exercitibusque nostris neque dum senatum cum populo Romano conspirasseconspirare Ernesti sensisset, fretus Antoni copiis ea scelera suscepit quae Romae iam suscepta arbitrabatur a socio furoris sui. 3Quid ergo hunc aliud moliri, quid optare censetis aut quam omnino causam esse belli? Omnisomnes om. D, qui libere de re publica sensimus, qui dignas nobis sententias diximus, qui populum Romanum liberumr. p. liberam D esse voluimusvoluimus Vs1: volumus cett., statuit ille quidem non inimicos, sed hostis: maiora tamen in nos quam in hostem supplicia meditatur: mortem naturae poenampoenam del. Faernus putat esse, iracundiae tormenta atque cruciatum. Qualis igitur hostis habendus est is a quo victore, si cruciatus absit, mors in benefici parte numeretur?