9 Cic. Mur. 19–22

19 ↷ Servius hic nobiscum hanc urbanam militiam respondendi, scribendi, cavendi plenam sollicitudinis ac stomachi secutus est; ius civile didicit, multum vigilavit, laboravit, praesto multis fuit, multorum stultitiam perpessus est, adrogantiam pertulit, difficultatem exsorbuit; vixit ad aliorum arbitrium, non ad suum. Magna laus et grata hominibushominibus] omnibus Richter unum hominem elaborare in ea scientia quae sit multis profutura. 20Quid Murena interea? Fortissimo et sapientissimo viro, summo imperatori legatus, L. Lucullo, fuit; qua in legatione duxit exercitum, signa contulit, manum conseruit, magnas copias hostium fuditfundit Σπ, urbis partim vi, partim obsidione cepit, Asiam istam refertamrefertam χ2ψ: repertam (repara- ω) cett. et eandem delicatam sic obiitobiit χψ: obit cett. ut in ea neque avaritiae neque luxuriae vestigium reliquerit, maximo in bello sic est versatus ut hic multas res et magnas sine imperatore gesserit, nullam sine hoc imperator. Atque haec quamquam praesente L. Lucullo loquorloquor s, Ernesti: loquar mei, tamen ne ab ipso propter periculum nostrum concessam videamur habere licentiam fingendi, publicis litteris testata sunt omnia, quibus L. Lucullus tantum laudistantum huic laudis Halm impertiitimpertiit Lambinus: impertit codd. quantum neque ambitiosus imperator neque invidus tribuere alteri in communicanda gloria debuit. 21Summa in utroque est honestas, summa dignitas; quam ego, si mihi per Servium liceat, paripari] parem Bake atque eadem ineadem in Lambinus: in eadem codd. laude ponam. Sed non licet; agitat rem militarem, insectatur totam hanc legationem, adsiduitatis et operarum harum cotidianarum putat esse consulatum.Apud exercitum mihi fuerisinquit,tot annos forumtot annos, forum Halm: tot annis Quintil v. 13. 27 non attigeris; afueris tam diu etet Quintil.: ut codd., cum longocum tam longo Quintil. intervallo veneris, cum his qui in foro habitarinthabitarint Σπψ1ω: habitarunt Aχψ2, Quintil. de dignitate contendas?“ Primum ista nostra adsiduitas, Servi, nescis quantum interdum adferat hominibus fastidi, quantum satietatis. Mihi quidem vehementer expediitexpediit Lambinus: expedit codd. positam in oculis esse gratiam; sed tamen ego mei satietatem magno meo labore superavi et tu itemitem Orelli: idem codd. fortasse; verum tamen utrique nostrum desiderium nihil obfuisset. 22Sed ut hoc omisso ad studiorum atque artium contentionem revertamur, qui potest dubitaripotest dubitari Beroaldus: potest dubitare codd: potes dubitare Zumpt quin ad consulatum adipiscendum multo plus adferat dignitatis rei militaris quam iuris civilis gloria? Vigilas tu de nocte ut tuis consultoribus respondeas, ille ut eo quoille vero ut quo B contendit Quintil. ix. 2. 100 (idem intendit ix. 3. 32) intendit mature cum exercitu perveniat; te gallorum, illum bucinarum cantus exsuscitat; tu actionem instituis, ille aciem instruit; tu caves ne tui consultoresconsultores tui Quintil. ix. 3. 32, ille ne urbes aut castra capiantur; ille tenet et scit ut hostium copiae, tu ut aquae pluviae arceantur; ille exercitatus est inexercitatur in Quintil. propagandis finibus, tuque intuque in (quin Σ) mei: tu in w, ed. R cum Quintil. regendis.