8 Cic. Mur. 17–19

17Quamquam ego iam putabam, iudices, multis viris fortibus ne ignobilitas generis obiceretur meo labore esse perfectum, qui non modo Curiis, Catonibus, Pompeiis, antiquis illis fortissimis viris, novis hominibusnovis hominibus del. Boot, sed his recentibus, Mariis et Didiis et Caeliis, commemorandis id agebamid agebam Badham: iacebant Σ: iacebam ψ2: iacebant cett.. Cum vero ego tanto intervallo claustra ista nobilitatis refregissem, ut aditus ad consulatum posthac, sicut apud maiores nostros fuit, non magis nobilitati quam virtuti pateret, non arbitrabar, cum ex familia vetere et inlustri consul designatus ab equitis Romani filio consule defenderetur, de generis novitate accusatores esse dicturos. Etenim mihi ipsi accidit ut cum duobus patriciis, altero improbissimo atque audacissimoatque audacissimo om. Quintil. v. 11. 11, altero modestissimo atque optimo viro, peterem; superavi tamen dignitate Catilinam, gratia Galbam. Quod si id crimencrimini coni. Müller homini novo esse deberet, profecto mihi neque inimici neque invidi defuissent. 18Omittamus igitur de genere dicere cuius est magna in utroque dignitas; videamus cetera.Quaesturam una petiit et sum ego factus prior.“ Non est respondendum ad omnia. Neque enim vestrum quemquamvestrum quemquam Σφχ: quemquam vestrum cett. fugit, cum multi parespares w: pare Σπχω: pari Aφψ dignitate fiant, unus autem primumprimum locum Mommsen solus possitpossit ed. R: posset mei obtinere, non eundem esse ordinem dignitatis et renuntiationis, propterea quod renuntiatio gradus habeathabet … est Bake, dignitas autem sit persaepe eadem omnium. Sed quaestura utriusque prope modum pari momentomomentu ΣAπ2 sortis fuit. Habuit hic lege Titia provinciam tacitam et quietam, tu illam cui, cum quaestores sortiuntur, etiam adclamari solet, Ostiensem, non tam gratiosam et inlustrem quam negotiosam et molestam. Consedit utriusque nomen in quaestura. Nullum enim vobis sors campum dedit in quo excurrereexcurrere] excuti ψ2 virtus cognoscique posset. 19Reliqui temporis spatiumspatium quo in ψ2 in contentionem vocatur. Ab utroque dissimillima ratione tractatum est.