6 Cic. Mur. 12–14
12Hic vero, iudices, et fuit in Asia et viro fortissimo, parenti suo, magno adiumento in periculis, solacio in laboribus, gratulationi in victoria fuit. Et si habet Asia suspicionem luxuriae quandam, non Asiam numquam vidisse sed in Asia continenter vixisse laudandum est. Quam ob rem non Asiae nomen obiciendumabiciendum ΣAψ1 Murenae fuit ex qua laus familiae, memoria generi, honos et gloria nomini constituta est, sed aliquod aut in Asia susceptum aut ex Asia deportatum flagitium ac dedecus. Meruisse vero stipendia in eo bello quod tum populus Romanus non modo maximum sed etiametiam om. w, del. Halm solum gerebat virtutis, patre imperatore libentissime meruisse pietatis, finem stipendiorum patris victoriam ac triumphum fuisse felicitatis fuit. Maledicto quidem idcirco nihil in hisce rebus loci est quod omnia laus occupavit. 13Saltatorem appellat L.L. ψ2ω: fl. (falso ψ1) cett. Murenam Cato. Maledictum est, si vere obicitur, vehementis accusatoris, sin falso, maledici conviciatoris. Qua re cum ista sis auctoritate, non debes, M. Cato, adripereM. (Marce) Cato arripere Bψ2: marre anni ripere ΣA: Marce, arripere cett. maledictum ex trivio aut exaut ex] aut Aπ scurrarum aliquo convicioconvivio] convivio Lambinus neque temere consulem populi Romani saltatorem vocare, sed circumspicerecircumspicere χ2, Gulielmius: cumspicere Σχ1: conspicere cett. quibus praeterea vitiis adfectum esse necesse sit eum cui vere istud obici possit. Nemo enim fere saltat sobrius, nisi forte insanit, neque in solitudine neque in convivio moderato atque honesto. Tempestiviintempestivi χψ convivi, amoeni loci, multarum deliciarum comes est extrema saltatio. Tu mihi adripis hochoc] id ψ1 quod necesse est omnium vitiorum esse postremum, relinquis illa quibus remotis hoc vitium omnino esse non potest? Nullum turpe convivium, non amoramors (-s add. m. 2) Σ (cf. § 26 aios, conspicios), non comissatio, non libido, non sumptus ostenditur, et, cum ea non reperiantur quae voluptatis nomen habent quamquam vitiosa sunt, in quo ipsam luxuriam reperire non potes, in eo te umbram luxuriae reperturum putas? 14Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudicesiudices Naugerius: iudicio codd.. Sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vitain vita del. Ernesti (in eius vita nulla … dictum prof. w) proferatur. Bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. Quo constituto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.