41 Cic. Mur. 88–90

88 ↷ Si, quod Iuppiter omen avertat! hunc vestris sententiis adflixeritis, quo se miser vertet? domumne? ut eam imaginem clarissimi viri, parentis sui, quam paucis ante diebus laureatam in sua gratulatione conspexit, eandem deformatam ignominia lugentemque videat? An ad matrem quae misera modo consulem osculata filium suum nunc cruciatur et sollicita est ne eundem paulo post spoliatum omni dignitate conspiciat? 89Sed quid eius matremeius matrem Zumpt: ego matrem codd.: ego matrem eius Halm aut domum appello quem nova poena legis et domo et parente et omnium suorum consuetudine conspectuque privat? Ibit igitur in exsilium miser? Quo? ad Orientisne partis in quibus annos multos legatus fuit, exercitusexercitus Lag. 9: et exercitus mei duxit, res maximas gessit? At habet magnum dolorem, unde cum honore decesseris, eodem cum ignominia reverti. An se in contrariam partem terrarum abdet, ut Gallia Transalpina, quem nuper summo cum imperio libentissime viderit, eundem lugentem, maerentem, exsulem videat? In ea porro provincia quo animo C. Murenam fratrem suum aspiciet? Qui huius dolor, qui illius maeror erit, quae utriusque lamentatio, quanta autem perturbatio fortunae atque sermonis, cumcum Richter: quod codd., quibus in locis paucis ante diebus factum esse consulem Murenam nuntii litteraeque celebrassentcelebrassent] celebrarint Richter: celebrarant Boot et unde hospites atque amici gratulatum Romam concurrerentconcurrerent χ2: concurrerint cett.: concurrerant Lag. 9, Boot, repente exstiteritexstiterit scripsi: exciderit ψ2: excidet cett.: existet Gulielmius ipse nuntius suae calamitatis! 90Quae si acerba, si misera, si luctuosa sunt, si alienissima aa Bχ: om. cett. mansuetudine et misericordia vestra, iudices, conservate populi Romani beneficium, reddite rei publicae consulem, date hoc ipsius pudori, date patri mortuo, date generi et familiae, date etiam LanuvioLanuvino ψ, ed. R, municipio honestissimo, quod in hac tota causacausa Aψ2ω: om. cett. (etiam B) frequens maestumque vidistis. Nolite a sacris patriis Iunonis Sospitae, cui omnis consules facere necesse est, domesticum et suum consulem potissimumpotissimum om. A avellere. Quem ego vobis, si quid habet aut momenti commendatio aut auctoritatis confirmatio mea, consul consulem, iudices, ita commendo ut cupidissimum otiut cupidissimum otii ψ2, ed. R: cupidissimum osci Σ: cupidissimum hosti πψ1ω: ut cupidissimi hostes φ: cupidissimum Bχ: cupidissime A, studiosissimum bonorum, acerrimum contra seditionem, fortissimum in bello, inimicissimum huic coniurationi quae nunc rem publicam labefactat futurum esse promittam et spondeam.