4 Cic. Mur. 8–10

8 ↷ Mihi autem cum Murena, iudices, et magna et vetus amicitia est, quae in capitis dimicatione a Ser. Sulpicio non idcirco obruetur quod ab eodemab eodem (eod ΣB) mei: ab eo w, Halm in honoris contentione superata est. Quae si causa non esset, tamen vel dignitas hominis vel honoris eius quem adeptus est amplitudo summamsummae Bake infamiam Gulielmius: famam codd. mihi superbiae crudelitatisque infamiam inussisset, si hominis et suis et populi Romani ornamentis amplissimi causam tanti periculi repudiassem. Neque enim iam mihi licet neque est integrum ut meum laborem hominum periculis sublevandis non impertiam. Nam cum praemia mihi tanta pro hac industria sint data quanta antea nemini, sic existimo, labores quos in petitione exceperissic existimo, labores quos in petitione exceperis scripsi: si (sic πω) exiceperis (excep. φ, excip. ω) Σπφω: sic et si ceperis Aχψ: sic existimo si ceperis Lag. 9: sic censeo quos labores adipiscendi spe susceperis Madvig: labores per quos ea ceperis Angelius, eos, cum adeptus sis, deponere, esseesse Σφω: esse et A: esset πχψ hominis et astuti et ingrati. 9Quod si licet desinere, si te auctore possum, si nulla inertiae infamiainfamia Wesenberg: om. codd., nulla superbiae turpitudoturpitudo del. Bake, nulla inhumanitatis culpa suscipitur, ego vero libenter desinodesinon Σ: desinam Bake. Sin autem fuga laboris desidiam, repudiatio supplicum superbiam, amicorum neglectio improbitatem coarguit, nimirum haec causacausa Aπψ2: arum Σ: causarum χψ1 est eius modi quam nec industrius quisquamquisquam Gulielmius: quam codd nec misericors nec officiosus deserere possitpossit ed. R: posset mei. Atque huiusce rei coniecturam de tuo ipsius studio, Servi, facillime ceperis. Nam si tibi necesse putas etiam adversariis amicorum tuorum de iure consulentibus respondere, et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris causacausa ψ2: causae cett. cadere, noli tam esse iniustus ut, cum tui fontes vel inimicis tuis pateant, nostros etiam amicis putes clausos esse oportere. 10Etenim si me tua familiaritas ab hac causa removisset, et si hoc idem Q. Hortensio, M. Crasso, clarissimis viris, si item ceteris a quibus intellego tuam gratiam magni aestimari accidisset, in ea civitate consul designatus defensorem non haberet in qua nemini umquam infimo maiores nostri patronum deesse voluerunt. Ego vero, iudices, ipse me existimarem nefarium si amico, crudelem si misero, superbum si consuli defuissem. Qua re quod dandum est amicitiae, large dabitur a me, ut tecum agam, Servi, non secus ac si meus essetesset ΣAπφω: esses χψ frater, qui mihi est carissimus, isto in loco; quod tribuendum est officio, fidei, religioni, id ita moderabor ut meminerim me contra amici studium pro amici periculo dicere.